- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
47

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XXVIII. De glacialibus instrumentis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


47        LIBER PRIMVS.


natura multis, mirisque artubus, ac membris fera animantia, vt ea perficeret, communivit,
quid hominis imbecillitati pro solatio non concederet ? quem nudumHomo nudus gignitur.
gigni volvit, mox infinitis calamitatibus subiiciendum, vt has superaret ingenio,
& artibus, quas solis viribus, ac instrumentis penetrare nequiret: vtque in promptuRemedia plura.
semper haberet remedia, vbi plura, eaque ardua obstacula imminerent. Et ob idInstrumenta.
supraposita glacialia instrumenta tantummodo tempori gelido, nedum necessitatis,
sed &vtilitatis, ac voluptatis causa hominibus, & jumentis ad diversa exercitia
commodissime applicantur: vtpote cum impossibile fit lubricam percurrere glaciem,
aut per eam onera gravissima sub maxima distantia ad loca deducere destinata, nisi
id arte fieret, pro viribus sublevandis apparent superius calcei lignei, ferreis subducti
cuspidibus, quoniam viatorum, piscatorum, ac bellantium congruunt vsibus
opportunis. Præterea tricuspides, seu trianguli ferreos stylos habentes, tribusTricuspides.
angulis pro firmiori gressu fabricati: demum circuli flexibiles vndique aculeos habentes,
dentato more acuatos: quibus omnibus, vt pedibus adhærcant, fortissimæ ligæLigæ.
sunt annexæ, vt ea firmitate quivis cursus, vel transitus fit securior, & onusOnus gravissimum in glacie fit levissimum.
quodhbet vnius, vel duorum hominum vi ducibilius: quod alioquin in arena, vel
nivibus fortitudine equorum non traheretur. Sunt & dolabræ, sive secures, omni
glaciei perforandæ prima, atque aptiora instrumenta: quia talibus instrumentis aperiunturDolabræ
gelata flumina plurium stadiorum, dum classica fieri debeat expeditio in
piratas: vel quod Reipublicæ ita videntur vrgere negotia, vt nuntii vltra maria emittantur. Navigia evehuntur per glaciem ad aperturn mare.
Quo etiam casu navigia jumentorum opera in vehiculis ab vrbibus, & castellis
super glaciem ad apertum marerepente educuntur, vt agilitate ventorum, ac
velorum, subito cursu iter aquarum absolvant, quod plurimis diebus haud perficerent
in jumentis. Videntur præterea ferrei ligones præsenti tabulæ insculpti: quiaLigones.
his spissa, atque indurata glacies cæteris instrumentis ferreis non cedens, facilius infringitur,
dum aliæ secures chalybe permixtæ, in vehementi frigore ad solum glaciei, Secures ferreæ, & chalybes gelu franguntur.
vel virentis arboris ictum, instar vitri rumpuntur, vbi ligones prædicti, sive ferreæ
hastæ, fortissimi manent Cæterum videntur harpagines adunco mucrone formatæ
quibus glacialia frusta prædictis instrumentis confracta, quo opus fuerit, facilius
trahantur, vel extrudantur, etiam in aperto mari tempore hyemalis solstitii, quando
non tantum contra molem glacialem arcendam, ne naves rumpat, providendumArcendæ glaciesab navibus.
erit: sed contra latentia saxa, led denique contra
crudeles inimicos fit congrediendum. CernunturSotularia
deinde sotularia, vel socculi, quibus
aptius ad arbitrarium motum
in glaciali pugna
ad fortiter
resistendum, vel caut e fugiendum, lubrica glacies securius
calcari possit, quemadmodum infra de bellis glacialibus
veniet demonstrandum


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0133.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free