- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
50

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XXX. De obeliscis sepulchralibus

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


50        DE RITV GENT. SEPTEN.


natura munitis extructæ: penes quarum muros, & agros, veterum ingentia saxa cuneato,
rotundo, oblongo, & erecto situ terris infia cernuntur: quorum sublimiora
Gothicis scriptis insignita, quasi viventis alicujus ducis imperio edocent, quid sequi, vel
fugere debeant eorum successores, viri utem scilicet amplecti, & vitia detestari &c.
Nec dubitandum est, quin eo ævo edictum simile servatum fit in Aquilonaribus regnis
contra malignorum principum, & tyrannorum condienda corpora, ne honesta
potirentur sepultura, quemadmodum Senatus Romanus edidit(Mario Maximo, atque
Terribilis sententia in tyranum. Aelio Lampridio teste) contra Imperatorem Commodum in hac forma: Hosti patriæ honores
detrahantur: parricidæ honores detrahantur: parricida trahatur: hosti patriæ, parricida,
gladiator in spoliario lavetur: hostis deorum, carnifex Senatus: hostis deorum,
parricida Senatus vnco trahatur: qui innocentes occidit, vnco trahatur &c.
Parricidæ statuæ detrahantur: necator civivm detrahatur: parricida civium trahatur.
Sævior Domitiano, impurior Nerone: sic fecit, sic patiatur. Qui omnes occidit,
Templorum spoliator. vnco trahatur: qui vivos spoliavit, vnco trahatur: qui testamenta delevit,
vnco trahatur: qui omnem ætatem occidit, vnco trahatur: qui vtrunque sexum
occidit, vnco trahatur: qui templa spoliavit, vnco trahatur: qui pretia vitæ exegit,
& fidem non feruavit, vnco trahatur: qui Senatum vendidit: qui filiis
Statuæ & nome tyranorum delenda. abstulit hæreditatem, vnco trahatur: quia ad perniciem civium, & ad dedecus suum
vixit. Ideoque statuæ, & nomen eius ab omnibus publicis, & privatis locis
abolendæ sunt, ac eradendæ. Quid etiam contra Caligulam, Vitellium, & similes
Plutonis cohæredes clamatum, ac actum fit, voluminibus maximis explicari
nequit, quemadmodum nulla æternitas satis longa videtur in commendatione optimorum
Statuæ bonorum venerandæ. Principum: quorum imagines, &statuæ eo semper sunt sanctiores, quo calamitosi
homines talium heroum recordatione meminerint se fuisse feliciores, continue
eisdem precantes felicitatem sempiternam. Talium etiam bonorum Principum
Saxa signo S. crucis signata. obelisci, & saxa, multis seculis ante plantatam fidem Catholicam in Septentrionalibus
regnis signo Crucis insignita adhuc aperte videntur, similem habentia inscriptionem:
Epitaphium vetustum cujusdam Germundi. Postquam dæmonum sallacia seductus erraveram, ad Christianorum Deum
conversus morior, & hic sepultus judicium eius expecto Germundus. Præterea
alibi in saxo hæc verba reperiuntur: Relicta idolorum cultura mortuus, & in
Holmstani aliud epitaphium. Christi fide vivus, sub hoc lapide requiesco Holmstanus. Profecto gloriosior eius
æstimabitur sepultura, & similium, vnico obelisco signata, quam omnes pyramides
tyrannorum Aegyptiacæ vanitatis, prout superiori cap. aliqualiter est ostensum,
præsertim attestantione Plinii lib. XXXVI cap. XII. qui has vanitates per causas,
expensas, loca, tempora, & meretrices deducit quarum verecundus quæstus
inter effœminatos erexit excelsas pyramides, vbi inter fortes homines Aquilonares
auribus, & naribus ob turpitudinem privatæ fuissent. Sunt quidem in Aquilonaribus
terris scorta, sed adeo verecundo incessu, & conversatione, vt pauperes fœminæ,
Cloaca. etiamsi ditissimæ sint, ob annexam tamen infamiam, & turpitudinem, vilissimæ
rei assimilandæ appellentur. Cloaca ( teste Augustino )
tolerari potius videtur in vna parte domus, quam
quod tota domus vbique fit sordium nutrix,
& sentina.
illustration placeholder
De fatalibus


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0136.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free