- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
51

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XXXI. De fatalibus saxis duorum fratrum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER PRIMVS.        51



illustration placeholder

De fatalibus saxis duorum fratrum


CAP. XXXI.


REPERIVNTVR etiam alibi lapideæ tabulæ admodum
latæ , & excelsæ , gigantum robore terris impressæ ,
imagines habentes draconum , serpentum , ac vrsorum insculptas :Imagines animalium.
contra quos non minores sumpsere triumphos ,
quam hostes armatos , prout inferius lib . de gigantibus, &
pugilibus ostendetur . Præterea insignes petræ sunt littoribus
aquarum immissæ, quæ veteri charactere monstrant,ibidem
illustres personas vario eventu fluminum, tempestatum,
fulgurum , turbmum, vel insidiatorum impulsu fuisse necatos .Lapides fatales.
Indeque nomen inditum ævo perpetuo perseverat.Sunt & lapides alti, quorum
aspectu & signo , provinciarum , præfecturarum , arcium, communitatum,nobilium ,
ac plebeiorum antiquissimæ possessiones sine legibus , sine litibus , sine judiciis
vnicuique pacificæ permittuntur: documento cæteris nationibus ostenso,quodLimites.
inter has simplices gentes plus juris , & æquitatis ex limitaneis saxis habentur, quamLapides duorum fratrum.
alibi in multis legum voluminibus,vbi homines se reputant doctiores,& civiliores
Sunt & duorum fratrum bini lapides fatales in Gothia Meridionali hac antiquitate
vsque in præsens celebrati,quod illis adolescentiæ ætatem vix egressis,ab divinatoribus
prognosticatum erat , vt mutua cæde morerentur.Quod fatum abhorrentes,ac declinare
volentes , ad remotas orbis partes perpetuo peregrinaturi separatim se contulerunt .
Surgente vero ætate decrepita ,in patriam regrediuntur , quisque pro se
putans , tanto temporis progressu fratrem , fatumque fuisse finitum . At aliter evenit,
vt fata viam invenirent . Nam cum aliquot stadiis ab oppido Ionacopensi senes ,Fata viam inveniunt.
& ignoti mutua salutatione convenissent , & paulisper circa viam publicam in nemore
pinoso quievissent , mox rixantibus eorum canibus, pariter & ipsi ad mutuas
rixas , & vulnera proruperunt , animamque trahentes ,& fratres se agnoscentes , expirarunt .
Sed hæc antiquorum relatione potius, quam approbatione sint adducta .
Extant circa illum locum innumerabilium lapillorum altæ congeries , viatorumLapidum congeries.
manibus sola projectione congestæ . Mos enim est genti , dum iter conficit ,
celebribus locis , vbi portenta vel miracula fiunt, lapides immittere frequentissimos:
forte vel hac ratione , vel alia honesta causa permoti,vt petrosa itinera prætextu pietatis
.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0137.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free