Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XXXIIII. De baculis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
scientias committeretabulis impolitis , & in veternosis ramalibus imprimere, quod | |
sensualis poterat elegantia reperire. Et hoc primoribus consentaneum suit,quoniam | |
rude principium tale debuit habere commentum ( teste.Cassiodoro) quod provocaret | Ritus seculi cultior. |
ingenia posterorum , donec cultioris seculi ritus fœcundiorem faceret scientiam , | |
quam custodiæ committeret levium chartarum : quibus securius imprimitur , quod | Memoria. |
æqualiter omni tempore audiatur . Memoria etenim , etsi causas retinet , verba tamen | |
sæpius maxima cum iactura commutat . Erant nihilominus in tam innumerabili | |
gente viri celeberrimi ingenii , qui aliquid excellentius cæteris pro publica vtilitate | |
atque gloria, in optimis scientiis perpetuandis, librorum secretis custodiis commendabant: | |
quorum aliquot exempla charactere Gothico scripta , in metropoli | Gothico charactere scripti libri in metropoli Vpsalensi clauduntur. |
Vpsalensi , atque Ecclesia Scarensi , & alibi in celebrioribus locis reperiuntur: etiam | |
viventes astronomi , ac aliarum facultatum doctissimi professores . Verum de vulgo | |
hæc consyderatio habentur , quod sicuti ab senioribus traditam astronomiæ scientiam ,& | |
practicam in præostensis baculis ,& characteribus acceperat : ita immobiliter | |
in eadem accipienda , tradendaque , etiam post sacræ fidei susceptionem , perseverat, | |
ita vt rustici, seu villani,adeo periti reperiantur , & sint , vt die vna prædicere | Peritia aquilonarium rusticorum. |
possint , quotus quisque aureus numerus sit , literaque Dominicalis, annus bissextilis, | |
intervalla , sesta mobilia , & ipsæ lunares mutationes, post decem,vel sexcentos,aut | |
mille annos fient,vel erunt. Idque studium cum sacerdotibus de festis , & similibus | Certitudo experientiæ. |
commune habent, vt interrogent , & responsum præstent.Cæterum parentes filios | Parentes docent filios. |
suos laicos, immo mater filias,vel domi feriatis diebus , vel in accessu Ecclesiarum , | |
ita instruunt,vt non minus eruditione , quam experientia artis indies efficiantur perfectiores . | |
Vetusta enim gentis consuetudine , baculis his rurales Ecclesias visitando | |
in prolixis itineribus laici se sustentant ,atque pariter convenientes,certis adductis | |
rationibus , veriores venturi anni judicant qualitates , quam forsitan | Eventus futuri. |
alii speculativis scientiis,aut præstigiosis prognosticationibus | |
inhærentes . Præterea polum Arcticum mire observant, | Signa & sydere observant. |
vti gnomonem totius cœlestis | |
horologii. Item plaustra, | |
seum vrsas ,colum | |
ac fusum | |
Veneris , tanquam familiaria antiqui numinis signa : quorum natura inspecta , | Natura non finit aliquid otiosum. |
mire provident casibus eventuris, satis provide consyderantes , | |
quod natura neminem vult elte otiosum, | |
sed aliquid addiscere , vel invenire , | |
& inventis superaddere | |
robur. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>