- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
58

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XXXVI. De Alphabeto Gothorum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


58        DE RITV GENT. SEPTEN.


Literæ Aegyptiacæ. imprimentes, sempiternæ memoriæ tradiderunt. Non nulli etiam pro privatis computis,
instar Aegyptiorum, variis animalium figuris pro literis vtebantur, & adhuc
Lupus. domestica sagacitate vtuntur, vt inferius mox dicetur: quarum similes adhuc
Vulpes. Romæ in veteribus obeliscis. conspicari licet, in quibus singulæ literæ singula nomina
Apis. exprimebant, vtputa lupus avarum, vulpes insidiosum, apis Regem: quia
Aculeus justitiæ mel clemetiæ. moderatorem populorum oportet cum justitiæ aculeo clementiæ mel habere commixtum.
Præterea vt epistolæ papyro inscriptæ nunc inter homines mittuntur, ita
olim Aquilonares incolæ literas ligno insculptas pro celebri genere chartarum adinvicem
destinabant: immo & nunc non suppetente papyro, in militaribus castris,
aut obsidione vrbium, cortice, seu codice arboris betulæ in laminas, immo subtiles
Corticibus arborum literæ inscribuntur. bracteas discisso, pro scribendis epistolis opportune vtuntur, eoque securius, quo
cortex hujusmodi nulla imbrium, aut nivivm injuria devastatur. Meminit etiam
Petrus Martyr lib. VIII. Chaldæos nunc scribere in soliis arborum, eisque vsos fuisse
Orbis novi inventores. primos novi mundi inventores Portugalenses, dum mutua præsidia contra incolarum
rebellionem supprimendam instaurare cogerentur. Reperiuntur etiam homines
Ex rerum figuris alphabeta formantur. Septentrionalis plagæ adeo sagacis ingenii, vt cum neque Gothicas, neque Latinas
literas vnquam dicticerint, sibiipsis e rerum figuris, & instrumentis alphabenta componant:
eisque pro sublevanda memoria in pelle, charta, vel cortice singulariter scribendo
Atramentum. vtuntur. Hocque secretum nullis nisi domesticis communicant, atramentum
Gesta majora, quam scripta. fieri jubentes e carbone trito, & lacte, vel communi aqua. Igitur a hominibus
vetustissimi seculi plurima, atque præclara monumenta ad eruditionem præsentium
seculorum haberentur, si viri illi ad res magnificas geniti, tam prolixa scripta,
quam clarissima gesta successoribus reliquissent, dum adeo tenuem
Cantilenis recitantur gesta. literarum, & amplissimam armorum, & gravium bellorum
deprehenduntur habuisse voluptatem. Attamen
quod rudi illa ætate perstrenue gestum
est, cantilenis rhythmorum
ad posteros_alacriter
decantandum emiserunt, quemadmodum præsenti die continuatur.
Parthi. Parthi vero, & Medi vestibus intexunt literas potius, quam
Medi. chartæ, vel papyro. Meminit etiam Perottus antiquos
ante literarum inventionem vsos
fuisse clavis.
LIBRI PRIMI FINIS.


illustration placeholder


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0144.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free