- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
63

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Secundus. De mira natura rerum Septentrionalium - Cap. IIII. De sonitu horribili littoralium cauernarum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER SECVNDVS        63


De sonitu horribili littoralium cavernarum



illustration placeholder

CAP. IIII.


EST præterea in Septentrionalibus plagis insignis quædam
provincia Angermannia appellata, cujus incolæ peritissimiAngermannia.
sunt venatores: eo etenim quæstum, videlicet pellium pretiosarumVenatores.
venditione, ingentes divitias consequuntur. Sunt
& agricultores optimi, ita vt præter planos, ac decliues agrosAgricolæ.
sublimia montium latera beneficio ignis, ac nivis in naturam
fertilissimorum agrorum adaptare norint. Ignem namque in
densum fruticem, atque herbas autumnali æquinoctio immittunt, Modus præparandæ
cineremque, & pulverem exinde productum supervenientiterræ seminandæ.
nivium casui studiose disponunt, vt eius viscositate veluti bovino stercore
pinguescant. Quo fit, vt lætiorem segetem, messemque vberiorem exinde reportent.
Sed de his inferius de agricultura dicetur. Habent etiam hæc provincia plures altissimosMontes altissimi.
montes: quorum vertices continuo candore nivium toto anni tempore excelsum
aspectum navigantibus in Bothnico mari præbent, ita vt eminentissimo signoBothnicum mare.
perspecto, plurima portentosa pericula evadere, atque securiores portus attingere
possint. Præterea vbi bases eorum in profundissimo gurgite stantes, casu aliquo,
vel proposito nautæ accesserint, tantum horrorem ex alta fluctuum collisione percipiunt, Horror vehementis
vt nisi præcipiti remigio, aut valido vento evaserint, solo pavore fere exanimessoni.
fiant, multoque dierum curriculo, ob capitis turbationem, pristinæ mentis, &
sanitatis compotes vix evadant. Habent bases illorum montium in fluctuum ingressum
& regressu tortuosas rimas, sive scissuras, satis stupendo naturæ opificio fabricatas:
in quibus longa voragine formidabilis ille sonitus quasi subterraneum tonitruRimæ montium
generatur. cujus causam vt improba juventus aliquando curiosius, quam securiustortuosæ.
scrutabunda aggressa est, ita illico oppletis aqua navigiis e superioribus rimis,
ac ventorum strepitu, cum admiratione vitam amisere. Vt tamen periculumNatura docet
hoc evitetur, immensa montium altitudo nivoso verticis sui candore signum remotiusevitare periculum.
navigantibus lucide ostendit, monetque anticipare fugam, ne natura inscrutabilis
soni parens, nullum remedium contra latens, & insidiosum malum concessisseTristissima aquarum
videatur. Immo etiam ad plura milliaria per aëra ab eisdem montibus exhalatusgarrulitas.
ternbilis ille sonus aures navigantium allabitur, admonens tristissimæ garrulitatis


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0149.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free