- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
82

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Secundus. De mira natura rerum Septentrionalium - Cap. XXI. De excellenti antiquitate Regiæ arcis Vestrogothorum Aaranes

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

82        DE MIRA NAT. RERVM SEP.


et profundi,vti venæ par paludes discurrentes, arcis accessum denegant, vt impossibile esset,
Pontes 40.nisi multitudine pontium(qui olim quadraginta erant :longis ambagibus veluti labyrintho
illuc pervenire. Eaque difficultas in asperrima hyeme perseverat . Nam rarissime
Sulphurex venæ prohibent congelacionem.propter calidas venarum sulphurearum exhalationes, paludes illæ congelantur .
Ab Orientali vero latere ex oppositp primæ portæ arcis , quæ vnicum terrestri itinere
habebat accessum , adeo amœna prata , ac fertilitas agri pro solatio castrensi erant,
Amœna prata ,& fertiles agri atque venationesvt nil amplius naturæ beneficio poterat concupisci : etiam pascua ,& venationes in
campis , & saltibus optimæ : quod & præsens humi eius facies ostendit. Quæ licet
horrendam nemorum densitatem multis retroactis annis & seculis cultore vacua , ob
Terræ desolatæ rationes.bella, famem, pestem ,& domesticam discordiam induerat : tamen sulcorum , vomerumque
vestigia quibusuis eam intuentibus vltro ostendit , frequentesque lapidum
Congeries lapidum.congeries ( quibus agri ob majorem feracitatem purgari , ampliarique solent) ibidem
inter altissimas arbores offert conspiciendas , argumento fideli ad posteros relicto ,
multo numerosiorem prioris ævi fuisse populum , strictioribusque agellis contentum ,
quam cernitur hac ætate præsenti. Hæc igitur arx felicius florere visa est circa annum
Anno 955.Domini nongentesimum quinquagesimumquintum , quando magnificentissimus Rex
Rex Olaus baptizatus.Olaus cognomento Schotkonung baptizatus est ab S. Sigfrido Eboracensi Archiepiscopo ,
ex Anglia ob fidem Christi prædicandam ad eundem Olaum Regem, Eldredi ,
sive Mildredi Regis Angliæ exhortatione ,ac petitione proficiscente : qui
S. Sigfridus.& in hac arce paulisper moratus est , donec alia sedes regia Husaby dicta , pro vsu
Husaby.eiusdem S. Sigfridi ,& cleri eius parari poterat , & consecrari. Quo facto
paganos , ac idololatras in fide Catholica instructos baptizabat : quod
Vnamannus.& tres nepotes eiusdem Archiepiscopi, Vnamannus, Sunamannus,
Sunamannus.ac Vinamannus(quorum vnus fungebatur sacerdotis officio ,
Vinamannus.secundus diaconatus , & tertius subdiaconatus)alibi in
Verendia post tergum relicti , faciebant. Omnes
Adulteræ jussu occisi.tamen , vti beatus Io. Baptista , ob adulterae
mulieris indignationem , gladio interempti
fuerunt: quorum corpora in
Cathedrali ecclesia Vexionesi
magno honore ab
omnibus venerantur .
Sed
de hac
re
latius in historiis charissimi fratris , & antecessoris mei
Io. Magni Gothi suis locis est
ostensum


illustration placeholder

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0168.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free