- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
86

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Secundus. De mira natura rerum Septentrionalium - Cap. XXIIII. De samosissima insula Gothorum, Gothlandia dicta

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


86        DE MIRA NAT. RERVM SEP.


Angli , Scoti , Flandri , Galli , Finni , Vandali , Saxones , Hispani , singulæque
gentes suos proprios vicos, & plateas incolentes: nulli præclusum municipium.
Ingredientesque terra, & mari omnia pacata invenerunt, donec discordia, quæ omnium
Discordia. regnorum, & hominum perniciosissima desolatrix est, subverteretur: sicuti
infintæ aliæi nationes, quæ ab initio floruerunt. Extant hodie marmoreæ ruinæ,
Marmoreæ ruinæ. quæ testantur veterem eius claritatem, amplitudinem, & vetustatem. Sunt adhuc
testudinatæ domus, portæ ferreæ, cupreæ aut æreæ fenestræ, olim argentatæ atque deauratæ,
Portæ æreæ, ac ferreæ deauratæ. argumentum inæstimabilium divitiarum exhibentes. Vnde postmodum ortis
odiis, & dolis, e tumido earum rerum vsu disgregati incolæ, abierunt in Vandalicas
civitates: quæ non parum ex opibus hujusmodi hospitum sunt ditatæ, vti
Prima statio exeuntium Gothorum. olim Roma Carthagine desolata. In hanc insulam prima Gothorum armata castra
post exitum a sua terra, in Europa, & Asia novas terras, ob importabilem gentis suæ
Longobardi e Scandia. multitudinem, quæsitura descenderunt. Demum multis seculis evolutis, Longobardi
ex Scandiana insula ob similem, vel graviorem causam exeuntes, per hanc insulam
Paulus Diaco. in Rugiam agmine vastissimo in exteras regiones abierunt: & tandem regno
Magnus Rex Suetiæ. constituto in Italia sedes firmavere: quod & Paulus Diaconus eorum historicus lib.
I. attestantur. Præterea Magnus, Rex Suetiæ anno Domini M. CC. LXXXVIII.
Albertus rex Suetiæ. sedavit periculosum bellum, quod erat inter cives Visbycenses, & plebem illius insulæ:
permisitque civibus instaurare collapsos muros civitatis, mœnibusque, & propugnaculis
Vitaliani piratæ. communire. Albertus Rex Suetiæ rogatus a principibus inferioris Germaniæ,
Iure perpetuo spectat ad Suetiam, & Gothiam. vt a mari eorum eliceret potentissimos piratas Vitalianos, impignoravit hanc
insulam Gotlandiæ Magistro Prussiæ, pro viginti millibus duplonum, id est, nobilionum:
quorum summam Regina Margareta eidem succedens, e Suetia collegit,
atque eam insulam regni Suetiæ juribus, & proprietatibus restituit, jure perpetuo
possidendam. Hancque insulam Saxo Grammaticus Danorum insignis historicus,
Saxo Danorum historicus hoc confirmat. in pluribus suis scriptis ad Suetiam sine quavis hæsitatione spectare attestantur.
Et hoc e multis argumentis: quia eadem lingua, legibus, consuetudinibus, & morum
Episcopo Lincopen insula hæci subjecta. conformitate, & vicinitate perpetuo vtuntur: etiam quia Gothorum Episcopo
Lincopensi, tanquam primo fidei plantatori sunt subjecti: a quo &Episcopalia
jvra petunt, & consequuntur. Ab hac etiam insula in omni
Jus maritimum hinc petendum, & expectandum. navigantium controversia, præsertim a consulatu Visbycensi,
petitur, & datur ius, & sententia diffinitiva,
quid vnicuique permittendum, vel auferendum erit.
Certe ius hoc mercatorum, ac nautarum, valde
prudenter digestum, citius lites adimit
in fluidis aquis, quam aliorum
decisio in terra r ma.
De clypeis


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0172.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free