Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Secundus. De mira natura rerum Septentrionalium - Cap. XXXIII. De signis fontium cognoscendorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
SIGNA tamen cognoscendarum venarum subtus terram | |
scatentium Cassiodorus Magnus in fine lib. III. Episto. | |
Regis Gothorum Theoderici ponit, virentium scilicet | |
herbarum, ac proceritatem arborum vicinarum. Terris | Herbæ virentes. |
enim, quibus dulcis humor non longe subest, vberras quorundam | Arbores proceræ. |
germinum semper arridet, vt estiuncus aquatilis, | |
canna seu arundo levis, rubus validus, salix lenta, populus | Iuncus. |
virens, & reliqua arborum genera: quæ tamen vltra | |
naturam suam felici proceritate luxuriant. Sunt & alia | |
hujus artis indicia, cum nocte adveniente lana sicca in terram ponitur iam provisam, | Arundo, rubus, salix, populus. |
& rudi cacabo tecta relinquitur, tunc si aquæ proximitas arriserit, mane humida reperietur. | |
Sole autem declarato, intuentur etiam magistri loca soliciti, & vti supra | |
terram minutissimarum volitare spissitudinem conspexerint omnino muscarum, | Lana. |
tunc promittunt læti facile, quod quæritur, inveniri. Addunt etiam in columnæ | |
speciem conspici quendam tenuissimum sumum: qui quanta fuerit altitudine porrectus | Muscæ. |
ad summum, tanto in imum latices latere cognoscunt: vt hoc fit mirabile, | |
quod per hæc, aliaque signa diversa mensura desinita prædicitur, quanta profunditate | |
quæsita monstretur. Prædicuntur etiam sapores aquarum, vt nec aspera dispendioso | Fumus. |
labore debeat quæri, nec dulcis, necessariaquæ inhonora coptemni. Aquæ vero, | Sapor. |
quæ ad Orientem, Austrumque prorumpunt, dulces, atque perspicuas esse, & | Oriens. |
pro sua levitate saluberrimas inveniri In Septentrionem vero, atque Occidentem | Auster. |
quæcunque manant, probari quidem nimis frigidas, sed crassitudine suæ gravitatis | Septentrio. |
incommodas. In magno tamen pretio, & æstimatione aquæductores | Occidens. |
habentur, qui aquæductus inveniunt, vbi latices ponderosos | |
arte levare noverint, qui ascendere non prævalent | |
per naturam. Igitur | |
Arte levatur onus, solatur Musa laborem. | |
LIBRI SECVNDI FINIS: |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>