Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Tertius. De superstitiosa cultura dæmonum populorum Aquilonarium - Cap. II. De suppolarium hominum superstitiosa cultura
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
colorem ornamentum esse ducalis dignitatis. Item quod Romani rubeo colore triumphant | Color rubeus ducum est |
, & Aethiopes sacros dies honorant. Est etiam nonnullis gentibus Septentrionis | |
mos, quicquid primo diei diluculo in cœlo, terra, vel aquis vivum apparuent | Romani. |
hoc ipsum vsque crepusculum eiusdem diei pro numine fideliter adorare, vt | Aethiopes. |
pote aves, animalia, pisces, ac ipsos serpentes, & vermes, & præcipue cervum | Aves, animalia |
volantem: quem ob cornua, quibus capita juvenum exornantur, inter nobiliora | Cervus volans. |
reptilia honorant: veluti apud Aegyptios scarabei, qui pilulas, & stercora volvunt, | Scarabeus stercutius. |
teste Herotodo, Strabone, ac Plinio: qui & aiunt, insensatos Aegyptios ad eam dementiam | |
pervenisse, vt bovem sacram, crocodilum, canem, ovem, lupum, satyros, | Dii Aegyptiaci. |
pisces, leonem, capram, hircum, murem, araneum, felem, accipitrem, & | |
ibim deos putent, certisque sacrificiis venerentur: causas haudquaquam consentaneas | Dii Græcorum. |
(vt putant ) afferentes. Quos vero deos, immo dæmones, Græca, Persica, & Romana | Persarum. |
superstitio quondam coluerit, nemo, qui eorum autores, & annales legit, | Romanorum. |
ignorat, prout latissime in pluribus libris de civita. Dei meminit Augustinus: | Augustinus. |
quem non pudet veteris historiæ, & cultus veritatem confiteri, vt spurco ritum, & | |
cultu dæmonum detecto, omnes incitet in cognitionem, & amorem vnius veri Dei, | Imago Dei in omnibus. |
ad cujus imaginem omnes homines sunt creati. Ne etiam prædicti Septentrionales, | |
homines in conspectum suorum numinum appareant vacui, certas oblationes exossibus | |
sylvestrium animalium, & grandium cetorum, ac piscium venatione quæsitas | |
faciunt: quæ tamen ossa æstivo tempore non incendunt (ne solis lumini, vel ardori | Ossa animalium. |
videantur illudere ) sed horrenda surgente hyeme sub publica congressione pro | |
honore dierum comburunt, eo sacrificio debitam reverentiam numinibus afferre credentes. | |
Tanta gentium in rebus frivolis religio est. Nec vitio ascribitur | |
deos colere quoquomodo quis possit: & forte mola salsa litare | Mola falsa. |
qui non habent thura, vt Plin. in epis. ad T. | |
Vespasi. De talibus etiam culturis Augusti | |
lib. VIII. cap. XXIII. | |
plurima ad punctum | |
scribit &c. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>