- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
103

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Tertius. De superstitiosa cultura dæmonum populorum Aquilonarium - Cap. V. De correptione minutorum Deorum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER TERTIVS        103


summos deorum nunc adulando,nunc præmiis permulcendo , divinæ majestatis fortunamAdulando restituuntur.
pecunia emercarentur ,& ad honores , quibus alias inepti essent , ingentis
summæ pretio aditum obtinuerunt . Quod YsiY quanti emerint , scire voles , illos interroga ,Inepti pretio surgunt.
qui quanti veneat divinitas didicerunt . YHoc tamen verum esse scias , quod
Tertullianus de Laribus scripsit: Qui magis tributarii fuerant, magis sancti habebantur :Magis tributarii magis sancti
immo qui magis sancti , magis tributarii erant , ne liceret deos esse gratis. Nec
mirum videri debeat,tantum valuisse in hac gente talium deorum opinionem,quando
apud Aegyptios , Græcos , & Romanos omnium prudentissimos , indignæ fabulæ
colerentur , templisque honorarentur , vtpote Iupiter , Saturnus , Mars , Mercurius,Dii turpissimi infames,& noti sepulchris.
vti August. lib. VI. de civita. Dei cap. IX. latius asserit : quos fuisse mortales
homines , at ipsis Gothicis diis sceleratiores , atque quorum sepulchra sciebant,
omnemque vitam præcedentem infamiæ ,at turpitudinis fuisse plenissimam . AitApollo stumptor.
enim Lactan. lib. I. cap. X. Apollinem stupratorem , at occisorem fuisse : MartemMars adulter et homicida.
adulterum , at homicidam : Castorem , at Pollucem raptores omnium miserrimos :
Mercurium nebulonem , furem , at defraudatorem : Iovem parricidam , nonCastor & Pollux raptores.
expectata morte decrepiti senis: præterea stupratorem , at in naturam verum adulterii
commissorem . Et hi sunt dii , quorum statuæ, at solennis memoria adhuc inMercurius nebulo.
sublimibus aulis plusquam religiosa veneratione coluntur . Meminit
etiam Plinius lib.XXX.cap. XI. magnam partem AegyptiIupiter parricida,stuprator,adulter.
scarabeum pilulas volventem inter numina colere
ritu curioso. Etiam Strabo Iib.XVII.Scarabeus.
asserit , eosdem AegyptiosCanis.
canem , cattum ,Cattus.
murem,Mus.
& cætera colvisse : quorum fœda
cadavera rectius
horruissent.


illustration placeholder

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 13:21:44 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/olmagnus/0189.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free