- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
105

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Tertius. De superstitiosa cultura dæmonum populorum Aquilonarium - Cap. VI. De magnifico templo Deorum Septentrionalibum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER TERTIVS        105


quam Murciam vocant, consecrata erat. Immo & multiplici superstitione aliis numinibusTempla magnificentissima.
magnificentissima templa posuere veteres pagani: quos tamen homines fuisse
compertum habebant: vti templum in Aegypto Serapi, & Indi: quæ e GreciaSerapiat Isidi.
veniens, Aegyptios literas docuit. Præterea aliud templum in Creta Iovi: Iovi Cretensi, qui fuit incestor, & impudicus ac spurciss.
quem Optimum dixere, dum fuisset incestor in suis, impudicus in extraneis: qui
etiam nunc arietis, nunc tauri, nunc puen, nunc cygni, nunc aquilæ, nunc serpentis
effigie depingebatur, tanquam omnium spurcissimorum scelerum formam, &
testimonium repræsentans. Item & in alio loco erat templum Romuli, sive QuiriniRomuli, sive Quirini.
Romæ: vbi lupæ vetustissimum simulachrum erat vbera lactanda præbens: cujus
gustu fratricidium postmodum est secutum. Templum Fauni apud Latinos, Lupæ simulachrum.
quod futura quibusdam signis, non voce prædixit. Præterea apud Athenas templum
Minervæ: & exinde apud Samum templum Iunonis: & apud Paphum templumFauni templum.
Veneris: & alia infinita idolorum templa. Quantæ magnificentiæ fuerit templumMinervæ.
Dianæ Ephesinæ, Plin. lib. XXXVI. cap. XIIII. clarius manifestat: quiIunonis.
& lib. II. cap. VII. irridet omnium mortalium miseram superbiam, quæ tot pudendisVeneris.
monstris etiam digito gestatis, totis præcordiis samulatur: ita sese astringentes, Dianæ.
vt non matrimonia, non liberos, non denique aliud quicquam, nisi talibus jubentibusMisera mortalium superbia.
diis diligant. Alii fortunam rebus prosperis blandientem honorant,
eamque rursus diris execrationibus adverso surgente fato condemnant: & ita evenit, Cultura diversa.
vt Isido. lib. VIII. Etymo. dicit, quod omnis fingendi locus vacat, vbi veritasLocus fingendi
cessat. Sed turpissimum erat talibus diis parare templa, quales nunquam decet mortales
homines inveniri. Nunc autem Deo propitio fatendum est, eo in loco, scilicetMutatio dexteræ excelsi.
Vpsaliæ, perpetuis temporibus, die præsertim XIX. Maii, divinæ religionis
ad populum quasi innumerabilem, præsente Rege, ac
principibus, & nobilibus vtriusque sexus, fieri Catholicas
prædicationes: vbi olim tot,
ac tam impiæ factæ sunt spurcitiæ,
& abominationes,
ac hominum, immo charorum parentum, &
amicorum mactationes.


illustration placeholder


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0191.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free