- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
108

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Tertius. De superstitiosa cultura dæmonum populorum Aquilonarium - Cap. VIII. De superstitionibus Gothorum circa tonitrua

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

108        DE SVPERSTITIO. CVL. DÆMO.


Malleorum vsus cessavit 1130. existimarent. Durabat is Iovialium malleorum vsus vsque ad annum a Christo
nato millesimum centesimum trigesimum cum Magnus Gothorum Rex Christianæ
Magnus Gothorum rex. disciplinæ studio paganam superstitionem perosus, & sanum cultu, & Iovem
insignibus spoliare sanctitatis loco habuit: qui propterea ad multa tempora ab
Gothis perinde ac cœlestium spoliorum sacrilegus raptor reputatus est. Solebant
etiam Gothi processuri in prælium, equos ad aras immolare: quorum abscissa capita,
Equi immolabantur ad aram. contisque excepta, subjectis stipitibus distentos faucium rictus ante acies præserebant.
Nec tantum victimas ante bellum, verum etiam post superatos hostes hostias
Capita equorum. immolabant, magnificosque ludos in honorem deorum faciebant: in quibus effœminati
Ludi effœminatorum. corporum motus, scenicique mimorum plausus, ac mollia nolarum, sive
ærium crepitacula ostendebantur. Hæc, & aliaeximia sacrificiorum genera potissimum
Sacrificiorum genera. faciebant, vt diis juvantibus nulla bellorum vi superari possent. Adeo eis
arma in desiderio, & continuo vsum erant, vt reliqua omnia humana studia nequicquam
comparanda rei militari putarent. Præerant his sacris disparium graduum sacerdotes,
Sacerdotes paganorum. Pontifices, Archiflamines, Flamines, Salii, Augures: quorum primis,
vtpote Pontificibus, permissa erat par cum Regibus potestas, tantaque autoritas, vt
Archiflamines. quicquid illi vel suaderent, vel iuberent, quasi de cœlo sonuisset, mox ipse Rex,
Flamines. & populus alacres exequerentur. Instruxerunt gentem plurima sapientia, selegerunt
Salii. sacerdotes, religionem fundaverunt. Testatur Dion Græcus, huic genti nulla
Augures. ætate defuisse Pontifices, qui eos in sapientia erudirent. Erat quoque inter
Regum et Pontificum par ptans. eos genus Pontificum illustrius, quos Pileatos, & Pios
vocaverunt: e quibus Reges, & sacerdotes sibi
Pileati & Pii: equibus reges eligebantur. cooptabant, prout Iordanes latius prosequitur:
qui dicit, eos vocari Pios, & exire
solitos
vrbium portas cum citharis, & vestibus candidis
obviam suis Gothis triumphantibus
vt deos placarent.


illustration placeholder

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0194.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free