- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
111

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Tertius. De superstitiosa cultura dæmonum populorum Aquilonarium - Cap. X. De fatalibus sororibus, & Nymphis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER TERTIVS        111


quippe conciliare prospera, adversa infligere posse pro libito memorabant: hortatæ
eum, ne Balderum arcano superum semine procreatum, armis lacesseret. QuoBalderus.
accepto Hotherus labentis hospitii tegmine defectus, sub dio se relictum, totiusque
expertem vmbraculi mediis repente campis expositum conspicatur. Præcipue tamen
puellarum præpetem fugam, locique versilem situm, ac fallacem ædis imaginemLoci versilis situs.
mirabatur. Ignorabat enim quæ circa se gesta suerant: ludibrium tantum, inaneque
præstigiosarum artium extitisse commentum. Deinde aliquot evolutis annis idemLudibrium.
Hotherus acerrimis contritus bellis, extrema locorum devia pervagatus, insuetumque
mortalibus nemus emensus, ignotis forte virginibus habitatum reperit specum. Nemus insuetum.
Easdem esse constabat, quæ eum insecabili veste quondam donaverant. Ab quibusVestis insecabilis.
cur eo locorum venerit interrogatus, infaustos belli dedarat eventus. Itaque fide earum
damnata, gestarum infeliciter rerum fortunam, tristesque casus deflere cœpit, secus
sibi cessisse questus, quam ab ipsis promissum accepit. At nymphæ eum, quanquam
raro victor extiterit, æquam tamen hostibus cladem ingessisse dicebant: necAequa clades infligitur hosti.
minoris stragis autorem fuisse, quam complicem: ceterum affuturam victoriam, si
edulium augendis inimici viribus excogitatum præripere potuisset: quo eveniret, vtEdulium.
omnia votis suis prospiceret successura. Sicque dimissus vires reparat, militiamque
conscribit in hostem. cujus castra dum pervigil observabat, vidit excessisse tres nymphas
arcanæ dapis gerulas: quas cursim insequens (nam earum fugam rosida prodidereVestigia rosida.
vestigia ) tandem tecta, quibus assueverant, subit, citharæque ( cujus peritissimus
erat ) dulcissimo ministerio accurati nitoris cingulum, potentemque
victoriæ zonam ab eis obtinuit: atque itinere, quo veneratZona victoriæ.
repetito, hostem obvium illico lethifero vulnere
fudit, vt postridie Proserpinæ, quæ sibiProserpina.
per quietem astare aspecta
est, transmitteretur


illustration placeholder


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0197.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free