- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
115

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Tertius. De superstitiosa cultura dæmonum populorum Aquilonarium - Cap. XIII. De diuinatione

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER. TERTIVS        115


nec domi, nec militiæ sine auspiciis gerebatur. Nec sola aruspicum disciplinaAruspiscum disciplina.
sed sortilegium, aëromantia, geomantia, pyromantia, necromantia, insuper
etiam somnia graviora, si quæ ad Rempub. pertinere visa sunt, a summis
præsidibus acceptabantus. Othinus Hadingo Regi contra Iocherum Curetum tyrannumOthinus.
bella moturo captivitatem prædixit: quæ non aliter quam eo ordine, quo
prædixit, evenit. Govarus Norvegiæ Rex adeo doctissimus divinandi erat, industriaqueGovarus Norvegiæ rex.
præsagiendi excultus, vt quicquid in Saxonia contra se tentaretur, prævideret
in Norvegia vltra C. milliaria Germanica constitutus. Gormo cognomento. Gormo.
Impius profuso in somnum animo, existimavit conjugem suam duos alites genuisse, Duo alites geniti.
sed alterum altero grandiorem: corpora superne librantes præpeti cœlum volatu
peteret: exiguoque tempore interiecto, reversos suis altrinsecus manibus insedisse:
secundo quoque, ac tertio parvula quiete recreatos propassis alis aëri se credidisse:
tandemque minorem e his ad se pennis cruore oblitis commite vacuum remeasse.
cujus somnii veritas sic declarata est. Duo eius filii subactis Anglis, Sclavis, Duo filii.
at Hybernis, prospera visi sunt fortuna, donec natum major in bello concederet, minor
vero fratre orbatus pennas cruore oblitas referre videretur. Magnus NorvegiæMagnus Norvegiæ rex.
& Daniæ Rex, cum nocte, qua bellum Sclavicum insecutum est, se sopori dedisset
imago cujusdam dormienti obversata prædixit, eum hoste superiorem futurum,
inque aquilæ nece victoriæ fidem, auspiciaque sumpturum. Expergefactus
Rex visionis ordinem magna cum omnium admiratione vulgavit: progressoque
exercitu aquilam, quæ in quiete monstrata fuerat, cominus conspectam perniciAquila occiditur.
equo aduolans hasta petivit, fugamque alitis veloci jaculo præcucurrit. Arripuit
igitur omen exercitus, & primam pugnandi occasionem corripiens, codemqueRex, triumphat Valdemarus rex.
eventu, quo omine, dimicans, inimicos superavit. Valdemari Regis exercitum ad
bella progredientem, tam celeri coruorum greges intervolasse produntur, vt complures
se erectis militum hastis feriendos objecerint. Victus ab eo Sueno Rex, &Sueno rex.
totus eius exercitus, corvorum laniatui subfratrus augurii declaravit eventum. BiornoBiorno.
insignis athleta insulam quandam incitatissimi fluminis ambitu munitam, cum
electa pugilum manu complexus, vidit per quietem egressam vndis belluam, quæ
tristes ore flammas egerens, continenti cuncta incendio daret sequenti luce. FridleuusFridleuus rex.
Rex superatis impetuosi amnis vorticibus, pugiles omnes C Biornone excepto)
ferro consumens, somni modum explevit. Hæc pauca e multis idcirco adducta
sunt, vt Aquilonaria auspicia, ostenta, , & portenta cum antiquis Romanorum librisRomanorum libri.
conferantur: quibus decretum erat, omnem avem tripudium facere posse, vnde diem
committendi, aut differendi belli dependere necesse esset. Similia conjectationis
genera Plinius habet lib. II. cap. XXXI. Procopius lib. III. de Attilæ eademAttila.
testatur: qui visa ciconia exportare pullos a muro, & ipse recessit. SuntCiconia.
& augures peritissimi in eisdem Septentrionalibus terris, quiAugures.
volatu, voceque avium, ferarum occursu, & similibus
multa prædicere norunt, vt infra
de avibus dicetur: quorum
opinio vetustis
nata
temporibus fidem facit hominibus secuturis, quod ii, qui confiteri
peccata renuunt, infelix omen asserunt videreMonachus.
monachum, vel sacerdotem.


illustration placeholder


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0201.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free