- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
118

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Tertius. De superstitiosa cultura dæmonum populorum Aquilonarium - Cap. XV. De magicis mulieribus

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

118        DE SVPERSTITIO. CVL. DÆMO.


Craca. monstris: tandem mundo restituit. Craca Norvegiana mulier futuri filii sui
Colubrorum humor esus quid præstare videtur. Rolleri fortunæ consultura, pulmentum parat: cui tabificum humorem trium colubrorum
superne tenui reste depensorum instillabat. Sed Ericus Cracæ privignus dapem
filio Rollero paratam ad se transtulit: faustaque dape refectus, interna ipsius opera
ad summum humanæ sapientiæ pondus evasit. Quippe epuli vigor supra quam
credi poterat, omnium illi in scientiarum copiam ingeneravit, ita etiam vt ferinarum,
Brutalium sonus & sensus cognoscitur. pecudaliumque vocum interpretationem calleret. Neque enim solum humanarum rerum
peritissimus erat, verum etiam sensuales brutorum sonos ad certarum affectionum
intelligentiam ( Plin, , in simili casu lib. XXVI. cap. IIII. de Democrito testante )
Ericus disertusreferebat. Præterea tam comis, atque ornaii eloquii erat, vt quicquid differere
Frotho rex. cuperet, continuo proverbiorum lepore poliret. Hujus consilio Frotho Rex
Gestilbindus. potentissimorum Hunnorum exercitum CLXX. Regum ope succinctum devicit.
Maga in vaccam conversa regem cornibus occidit. Hunc tandem Ericum Gestilblindus Gothorum Rex sibi, & regno Suetiæ successorem
effecit: idque tempore nativitatis Christi. Frotho vero Rex a malefica in bovem
conversa, dum eius cornibus in quodam maris littore impetitur, exanimatus occubuit.
Guthruna Iarmerici Regis propugnatores subito oculis captos, in seipsos arma
Guthruna. convertere procuravit. Quod superius imago mulieris aspicitur cum olla effusa,
Ollæ effusæ effectus inumerabilis. ostendit omnium maleficarum commune esse instrumentum, quo succos, herbas,
vermes, , & exta decoquant, atque ea venefica dape ignavos ad vota alliciant, & instar
bullientis ollæ navium, vel equitum, aut cursorum excitent celeritatem. Præterea
Caput equinum. equinum caput conto exceptum, ac elevatum, dentium rictibus denudatum,
militaribus castris, vt formidinem excitent, opponunt: quibus & carmina addunt,
vt videatur integra acies instructa, hostes celerrime demolitura. Deinde qualem potestatem
Maleficarum vis. habeant maleficæ in radiis lunæ obtenebrandis, & tempestatibus excitandis,
arboribus & plantis extirpandis, armentis & jumentis enervandis, omnibus, qui
Virgilius. hanc insaniam curiosius perscrutantur, notissima relinquo: idque tritum Virgilii carmen,
        Hanc ego de cœlo vidi deducere lunam,
        Atque satas alio vidi tractucere messes.
Augustinus. Cumque talium merita nesciamus, judicia Dei mirari solemus, prout Augustinus ad
longum deducit lib. VIII. de civita. Dei cap. XIX. & alibi. Nec deest Lactantii
Castor & Pollux. testimonium, asserentis de Castore & Polluce, quod bello Latino apud lacum Iuturnæ
visi sunt equorum sudorem abluere. Iidem bello Macedonico equis albis insidentes,
P. Vicinio Romam nocte venienti se obtulisse dicuntur, nuntiantes ea die
Regem Persen victum, & captum esse: quod paucis diebus litens Pauli verum fuisse
compertum est. Contra maleficos tamen assumendam omnino vindictam esse
Cassiodorus. hortatur Cassio. lib. IX. dicens: Impiu est non punire maleficos, quos cœlestis
Malefici puniendi. pietas non patitur impunitos. Qualis enim fatuitas est
creatorem vitæ relinquere, & sequi potius
mortis autorem.


illustration placeholder


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0204.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free