- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
120

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Tertius. De superstitiosa cultura dæmonum populorum Aquilonarium - Cap. XVI. De Magis, & maleficis Finnorum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

120        DE SVPERSTITIO. CVL. DÆMO.


Figmentum avertendum.acrius torqueremur . Vtinam facesseret ab mentibus hominum tale sigmentum:quod
esse falsum ,& nullius momenti , etiam ab majoribus est ostensum . Sed hæc gens
Inhibitum maleficium.Aquilonaris arte hac post susceptum Christianismum legis coërtione nunquam in aperto
visa est vti : nec aliis eam sub vitæ periculo tradidit in disciplina :si aliquando
Fraudibus inititur magica.veris fundamentis potius , quam figmentis ( vt Plinio. lib . XXX. cap. II.
videtur) tradi potest: omnis siquidem magica ars fraudulentissimis innititur principiis.
Nero.Ideoque mirum in modum altis rationibus inuehitur in Neronem, qui profundis animi
vitiis hanc artem summis ingeniis concupivit , eique validius cæteris omnibus savit ,
vt diis imperare posset . Cum vero præsens capitulum ventorum,ac tempestatum
specialem mentionem faciat,opportune eodem lib . cap .II. dicere congruit,
Tiridates.quomodo ad Neronem magus ille Tiridates venerat Armeniacum de se triumphum
afferens , & ideo provinciis gravis . Navigare noluerat , quoniam expuere in maria ,
Natura violatur.aliisque mortalium necessitatibus violare naturam eam fas non putavit . Magos
secum adduxerat. Magicis etiam cœnis eum initiaverat . Nec tamen artem ab eo
Ars chara magis VII. filii regis magicam callentes.accipere valuit , etiam si regnum illi consignasset . Præterea Sivaldo Suetico Haldani
Regis æmulo , septem suere filii tanto veneficiorum vsu callentes , vt sæpe subiti
furoris viribus instincti , solerent ore toruo infremere , scuta morsibus attrectare,
torridas fauce prunas absumere , extructa quævis incendia penetrare : nec posset
Vis magna magorum.conceptus dementiæ motus alio remedii genere , quam aut vinculorum injuriis , aut hvmanæ
cædis piaculo temperari. Quod superius asseritur vendi ventos,testatur
Herodotus.Herodotus lib.VII.de præfectis Xerxis,quod ii triduana
400. naves.tempestate CCCC. naves amisere, donec quarto
die magi incisiones faciendo , & veneficiis
incantando , ventum
Theti , & Nereidibus
sacrificando , tempestatem compescuerunt:sive eadem
tempestas aliter cessavit.
illustration placeholder
De magicis


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0206.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free