Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Tertius. De superstitiosa cultura dæmonum populorum Aquilonarium - Cap. XIX. De eisdem Magis, & similibus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
DEINDE Othinus maior, atque senior inter magos, Hadingum | Hadingus rex illusus. |
quendam Daniæ Regem magicis præstigiis turpiter | |
illusum, atque longius a suis familiaribus avulsum, cum | |
equo per vasta maris spatia ad propria reduxit. Cum tamen | |
Hadingus duceretur, amiculi eius rimas, sub quo | |
trepidus delitebat, per summam rerum admirationem visus | |
perspicuitate traiiciens, animadvertit equinis freta patere | |
vestigiis: prohibitusque rei inconcessæ captare conspectum, | |
plenos stuporis oculos a terribili itinerum suorum | |
contemplatione deflexit. Demum Haquinus Norvegiæ Princeps contra Danos pugnaturus, | Haquinus rex. |
coorti imbris maleficio ita hostium vertices inusitatis grandinis ictibus | Grando. |
converberavit, ut eorum oculi veluti quibusdam nimborum spiculis lacessiti, prospiciendique | |
penitus facultate defecti, graviorem ab elementis pugnam, quam a hoste | Pugna gravior ab elementis. |
sentirent. Præterea Biarmenses polo Arctico viciniores, in Septentrione contra | |
potentissimum Regem Regnerum pugnaturi, carminibus aggressi cœlum, solicitatas | Regnerus rex. |
nubes ad summam usque nimborum violentiam impulerunt. Deinde Danos subito | |
remissa tempestate tempestuosissimi fervoris flagrantia torruit. Ita anceps geminæ | |
intemperantiæ malum vicissim affecta corpora salute, & victoria spoliavit. | Salute & victoria spoliat rex. |
Sed de hoc, & simili certamine Biarmiensium, Finmarchorum, ac Scricfinnorum, alibi | |
diffusius lib I. cap. primo & sequentibus, superius est ostensum &c. Novissimis | Pœna. |
tamen his seculis omnes utriusque sexus homines in hoc errore convicti, pœna | |
ignis, quoties opus fuerit, acerrime puniuntur: quia versari non licet in magicis | |
artibus temporibus Christianis, quemadmodum Cassio. IIII. lib. meminit de edictis | Theodericus rex Goth. |
Theoderici Regis Gothorum: qui voluit, ne leges sinerent evadere criminosos. | |
Præterea lib. IX. Athalarici Regis Gothorum sententia est, Maleficos, vel eos, qui | Athalaricus rex Goth. |
ab eorum nefariis actibus aliquid crediderint expetendum, legum severitate | |
fore puniendos: quia impium est circa eos esse remissos, | |
quos cœlestis pietas non patitur impunitos, ut superius | |
eodem lib. cap. XV. est notatum: | |
quia Decretali pœna | |
plectendi sunt, | |
qui se | |
prohibitis excessibus | |
miscuerunt. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>