- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
128

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Tertius. De superstitiosa cultura dæmonum populorum Aquilonarium - Cap. XXII. De ministerio dæmonum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

128        DE SVPERSTITIO. CVL. DÆMO.

Dæmones damna dant. & damna inferunt, ædium videlicet eversionem, pecudum interitum, agrorum destructionem,
ac castellorum aquarumque omnimodam desolationem: quæ omnia, immo
longe secretiora, sive apertiora dæmonum ludibria, vt supervacaneum est doctis
& prudentibus per exempla ostendere, ita & nullius vtilitatis erit curiosis &
vanis, quibus nullæ rationes aut autoritates sufficiunt, hæc ipsa peramplius manifestare.
Pro comperto tamen relinquitur, vt citato II. cap. præcedentis libri notatum
est, spiritus, seu vmbras amicis apparere, dextramque reddere, & quo ituri
sint, gemebundis suspiriis intimare. Quod autem dæmones sint sub vmbra nuper
in aquis Islandicis suffocatorum, vel spiritus defunctorum, inter mirabiliora hactenus
Obsessi a dæmonibus. creditum suerat, & observatum. Hoc tamen clare fatendum est, obsessos a dæmonibus
variis loqui linguis, maxime stridoroso superioris Germaniæ sono, sexcentis
Dæmoniaci linguis variis loquuntur. milliaribus ab Aquilone distante ( confusa licet appellatione ) quos volverint,
nominare. Hocque in casu simili beatus Hieronymus asserit: sanctum scilicet. Hi
larium expulisse a dæmoniaco multiplex genus dæmoniorum: quod varia voce respondebat,
Hieronymus. lingua videlicet Græca: aliud Hebræa: aliud Arabica: aliud ex vno ore:
Hilarius. & ita de aliis. Quod etiam videantur dæmones, mirum non est, aut inusitatum,
Virtutum effectuspræsertim a sanctis viris: vt de Martino legitur, qui diabolum vidit visibiliter a tergo
Principis insidentem, & eum expulit. Parum enim est sanctis viris cœli virtutibus
vti, nisi ipsæ virtutes visibiliter humanis oculis videantur. Immo & a profanis
Plutarchus. hominibus, ac ethnicis videri compertum est, vt Plutarchus in vita Cæsaris ad
Simulachrum horrendum. finem de Bruto Cæsaris intersectore meminit: cui apparuit horrendum simulachrum
hominis, inusitata quidem magnitudine, & specie gravissima, ipsi lectulo assidens:
Genius malus. ac interrogatus, quis esset: respondit, Tuus sum malus genius: in Philippis me videbis.
Vbi iterato nil dicens apparuit, & ipse Brutus e præcipiti colle super pugionem,
quo Cæsarem interemit, se moribundus iniecit. Sic & Saxo lib. IIII.
accidisse dicit Saxonibus armatis, qui a Sclavis horrenda forma, tanquam
Dæmon visus. bono & optato omine, superne in vertice montis viso dæmone,
sunt interempti: quia eo monstro veluti divinitus
dati ducis adventum firmati,
sumptis victoriæ auspicis,
ex improviso Saxones
eosdem funditus occiderunt.
illustration placeholder
LIBRI TERTII FINIS.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0214.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free