- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
132

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quartus. De bellis et moribus sylvesterium paganorum ac vicinorum - Cap. I

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

132        DE BELLIS ET MORI. PAGA.

& corporum agilitate instandi, fugiendique expertissimam habent potestatem Credendum
(vt idem Saxo resert ) potentissimum Regem fortunæ suæ imbecillitatem
admiranter tulisse, cum se olim Romani culminis triumphatorem ab inermi, inconditoque
agmine ad vltimum vsque discrimen abripi pervideret. Itaque qui splendidissimum
Rex Daniæ ab agrestibus fugatus. Romanæ militiæ decus, maximique ac serenissimi ducis insignes copias excellenter
obtriverat, agrestis & ignobilis vulgi sordidissimo atque tenuissimo apparatui
cessit: isque, cujus bellicam antea claritatem fortissimæ gentis vis hebetare
nequiverat, despicabilis populi parvulam manum sustinere non valuit. Quo evenit,
vt ea manu, qua clarissimam orbis pompam, ac gravissimum militans roboris
instrumentum fortissime contudit: qua tot peditum, tot castrorum, tanti equitatus
fragorem apertissime subruit: vilem, obscuramque plebeculam furtim, & quasi
per latrocimum incessere sustineret, illustremque gloriam suam palam, atque interdiu
Fallacia nocturna. partam, nocturna fallacia maculare non erubesceret, manifestæ fortitudinis loco clandestinas
amplexatus insidias: quæ res vt opere deformis, ita exitu vilis fuit. Potuitque
vsitatum carmen dicere:
        Eheu quam brevibus pereunt ingentia causis.
Præterea quod Arngrimus Tengildum Finmarchorum, & Egbertum Biarmorum
Reges, Frothoni Danorum Regi tam obstinato animo, & viribus resistentes, devicerit,
Arngrimus pugil Sueticus. ipse Frotho filiam, quam vnice diligebat, eidem Arngrimo Suetico pugili,
qui Egbertum duello provocatum devicit, matrimonio copulavit: haud incongruum
ducens, eius se socerum exhibere, qui sibi tantis operum titulis sublato hoste
acerrimo, potentem late claritatem struxisset. Quantæ insuper ferocitatis, & audaciæ
Populus Italiæ ferox. suerit ille populus Italiæ fiducia plenus, licet rudis & pastorius,
in recuperando ac conservando imperio, L. Florus primo
bello Punico ostendit: de quo populo dicit, Nihil
interesse virtutis, equis an navibus,
terra an mari dimicaretur.
illustration placeholder
De immanitate


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0218.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free