> | peregrinos adoriuntur iter agentes. Tamque potentes fuerunt, vt tres Pompeii |
| cohortes armis, & dolis obtruncarent, dum montana pertransirent. Miscentes |
| enim crateras furentis mellis, quod rami arborum ferunt, potos, & mente alienatos |
| adortæ facilime interemerunt: quod dissimile non est suprascriptis sylvestribus |
| viris, qui nivium, sagittarumque densitate potentissimum abegerunt hostem. |
Gens in tumulis habitans. | De gentibus etiam Septentrionem versus ad Oceani æstum in tumulis habitantibus, |
| satis multa, & mira Plinius lib. XVI. cap. II recenset: gentem scilicet miseram |
| esse, quæ tumulos obtinet altos, aut tribunalia manibus constructa ad experimenta |
| altissimi æstus, casis ita impositis, navigantibus similes, cum integant aquæ circundate |
Pisces vento siccantur. | naufragiis. Cum vero recesserint, fugientes cum mari pisces circa tuguria venantur: |
| quos sic acceptos vento magis, quam sole desiccant. Quod autem ab aliis |
Fortuna multis parcit ob propriam pœnam. | non superentur in servitutis jugum, facit, quod fortuna parcit eis, ob propriam |
| pœnam. |
| |
| |
| |
| Adhuc ide sylvestrium hominum ferocitate &c. |
| |
| CAP. III. |
| |
Extensio dnii regis Suetiæ. | VERSVS lacum album extremi Septentrionis, vbi Regis, et regni |
| Suetiæ dominium latissime extenditur, circumquaque ferocissimsæ |
| gentes habitant, aliis non vtentes thoracibus, quam pellibus |
Thoraces alcini. | onagrinis, vel alcinis: similiter & arcubus, ac lanceis |
| minutissimo conto antrorsum, retrorsumque obfirmatis. Agilitate |
| enim admiranda ( vti superius lib. I. de Scricfinnis dictum |
| est in omne latus se volventes, gyrantesque, quemcunqu |
| impetum fallere, vel avertere norunt: idque præcipue super |
| cacuminibus vallium perpetua densitate nivium vbique repletis, |
| quemadmodum superius in multis cap. tam primo, quam II. & III, libris |
| per occasionem est ostensum. Fereque de eisdem gentibus expedit hic dicere, quod |
Anacharsis. | summus Scytharum philosophus Anacharsis de eorum moribus scripsit: id est, vt |
| neque quispiam, qui ad eos se contulerit, aufugere queat, neque ipsi capi possint, aut ne |
| inveniri quidem, si nolint, atque deprehendi. Siquidem nullæ sunt eis vrbes, nulla |
| mœnia |
| |