- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
136

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quartus. De bellis et moribus sylvesterium paganorum ac vicinorum - Cap. IIII. De quintuplici lingua Septentrionalium regnorum - Cap. V. De commutationibus rerum, & mercium sine nummis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

136        DE BELLIS ET MORI. PAGA.

mitioris vitæ genus spectare videntur, vt pannos sericeos, aureas texturas, & vina
diversa, important. Armorum generibus, quibus & qualibus vtantur, partim
hic, partim infra, & fusius quidem, de campestribus præliis ostendetur. Hic autem
manifestum relinquitur, inter omnes Septentrionales populos in arte sagittatoria Gothos
Finni. esse expertiores, ac agiliores in ballistis: vt Finni in arcubus comprobantur.
Sueones. Sueones securibus, ac bipennibus, ac hastis præliari solent. Habitus more vetusto
Habitus. brevis solet esse, ac strictus: præter caligas, quæ sunt laxiores. Sueones amplioribus,
Moscovitæ. quasi Germanico ritu, vtuntur vestimentis. Moscovitæ longis more Græcorum:
Lappones. quorum omnium sunt valde Boreales. Sylvestres vero Lappones variarum ferarum
pretiosis pellibus, nulla ornatus, sed necessitatis causa, vestiuntur. Quod autem
magna varietas linguarum fit in tanta provinciarum distantia, nulli videbitur
mirum, dum Strabo lib. XI. ( licet opinative ) asserit, quod LXX. vel potius
300. gentes distinctæ linguis. CCC. gentes circa mare Caspium habitantes, in commerciis totidem linguis distinctis
vtuntur, quia aspera, atque intractabilia loca inhabitant: quarum plures Sarmatici
Aspera loca. generis sunt, omnes tamen Caucasi inhabitatores. Præterea paulo post asserit,
Linguæ 26. Albanorum gentem olim divisam fuisse in XXVI. linguas: quarum quælibet suum
proprium Regem habebat, & observabat: & forsitan vnicuique facies sua singularis
erat, vt clare videri posset tam gentium, quam linguarum admiranda diversitas: vnde
cantuum, ac modulorum flexiones, & animorum explanationes(quibus homines a feris distinguuntur
Loquela portentosa. aperte cognosci possent. Qui vero ante ætatem natura præscriptam(vt Crœsi filius
semestris)loquitur, portentosum est ad gentium, et parentum eversionem &c. Aetatem tamen
Virtus tutore carebit. legitimam virtus facit: vt qui valet hostem confodere, tutoribus vix indigere videtur.
illustration placeholder

De commutationibus rerum, &mercium sine nummis.

CAP. V.

Fraus odiosa.                                         CVM omnis fraus gravis, & detestabilis in omni rerum pertractatione
                                        esse videatur, tamen eo iniquior, & importabilior, ac
                                        amarior est, quo inter simplices populos intentari probatur,
                                        maxime falsato, vel adulterato numismate interveniente, prout
                                        inferius de diversitate monetarum lib. VI. ostendetur. Propterea
                                        gens hæc Lapponum, sive Bothniensium, & sylvestrium locorum,
Ignota gens orbi.                                         vti quieta domi, ita & reliquo orbi foris ignota censetur.
Hoc discrimine falsitatis haud concutitur, dum potius rerum, quam nummorum computa respiciens,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0222.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free