Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quartus. De bellis et moribus sylvesterium paganorum ac vicinorum - Cap. VI. De nundinis glacialibus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Trium Regum in Ianuario, plenilunium, infallibile signum & tempus præscribat, | |
quo omnes ad prædictas nundinas loco cunctis notissimo valeant pervenire: | Plenilunio celebrantur nundinæ. |
eo tamen servato puctdo, vt ante & in ea ac post eius lucem observent commercia | |
instituta, vt luna decrescens suo lumine vnicuique reditum præbeat ad locum, vnde | |
sit profectus. Res igitur, quæ negotiatorum voto, vsuque ibidem contrectantur, | |
omnigenæ sunt: pelles scilicet pretiosæ diversorum animalium: demum argentea | |
vasa pro vsu mensarum, atque insatiabili ornamento mulierum: demum res frumentariæ: | Res, sive merces. |
metallorum, ferri, cupri, pannorum, ac esualium rerum: quæ frequentius | |
justa æstimatione, quam ponderum gravitate pro mutuo, hilarique consensu | Aestimatione, non pondere fit emptio. |
distrahuntur: exceptis rebus, quibus sagax præsidum providentia præsentibus, | |
vel futuris necessitatibus intuetur indigenas posse rogare: quales sunt fruges, & equi | |
præliares, & liquidæ escæ butyri, caseorum, & laridi: quarum species, si bellum | Belli tempore cautelæ. |
immineat, peregrinis negotiatoribus, vel eorum agentibus publico edicto | |
pœnis vallato prohibentur educi. Præterea alio in lacu congelato Meler dicto, circa | |
finem Februarii, ad mœnia vrbis Strengenensis fiunt nundinæ glaciales. Deinde | Strengis. |
in medio Martii territorii Iemptiæ in montanis Suetiæ, & Norvegiæ, loco | |
Ouiken dicto, etiam super glaciem nundinæ celebrantur: immo in plerisque | Ouiken. |
locis, in medio, vel sine Maii super congelatas aquas, | Glacies in Maio. |
easque latissimas, equestres turmæ sive ad pacem, | |
sive ad bellum incedunt, dum Romæ | |
delicatis fructibus vesci | |
solent. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>