- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
153

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quartus. De bellis et moribus sylvesterium paganorum ac vicinorum - Cap. XVIII. De conuersione Finlandiæ Septentrionalis, & Orientalis, ac maxima hospitalitate - Cap. XIX. De causis tardatæ conuersionis gentium Aquilonarium

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER QVARTVS        153

interprete in ambone e more adhibito, instruuntur, vt pristinis erroribus extirpatis, Sermo per interpretem.
ad honesta quæque sequenda quadam mentis ingenuitate promptissimi, ac alacres
efficiantur. Nec his dissimiles incolæ Occidentalis Bothniæ reputantur: qui deficientibus
scholasticis disciplinis naturali lege ita instructi sunt, vt vitia detestentur, Lex naturalis.
& virtutes amplectantur. Deprehendunt enim omnibus bonis eos affluere, qui recte
vivunt, ac nemini nocent: & econtra ob detestanda crimina, fornicationes
scilicet, & adulteria, furta, homicidia admissa, aves & bestias nemora, ac pisces
aquas eorum frequentius reliquisse, nec antea, quam orationibus ac benedictionibusOrationibus depellitur caristia.
sacrorum ministrorum offensa divinitas placata fuisset, rediisse: de quo infra lib.
XVI plura dicentur, immo & de multis remediis diversorum excessuum contra
violatores Ecclesiæ, & pauperum, fideliter attendendis. Remedia attendenda.

De causis tardatæ conversionis gentium Aquilonarium.

CAP. XIX.

                                        QVOD autem extremi Aquilonis populi ad fidem Catholicam
                                        in tot retroactis ætatibus & seculis integraliter haudCausa tardæ vocationis populi Septentrionalis.
                                        vocati sunt, in primis causam præstare videtur inscrutabilis
                                        Dei providentia, quæ horas & momenta(quando hoc opus
                                        piissimum fieri possit ) in sua posuerat potestate. IntereaMessis multa, operarii pauci.
                                        tamen & assidue petendum erit, vt cum messis multa sit,
                                        idoneos & efficaces operarios emittere dignetur in tempore
                                        opportuno. Et si ego viderer necessarius, nunquam recusarem
                                        tam pium subire laborem, vbi divinæ majestati incor
                                        Regis Suetiæ immittere dignaretur, vt sineret me juxta
ardentissimum desiderium meum adimplere tam optimum opus, quemadmodum annisDesiderium autoris piissimum.
XI. suscepto Archiepiscopali titulo illarum regionum incessanter cupieram, pro honore
excelsi Dei, & omnium incolarum perpetua securitate. Nec dubitarem eius
auxilio ita augere regnicolas in locis olim per me visis aptissimis, vt vbi nemo iam
habitat, intra decennium habitationem capacem, & idoneam redderem, pro pluribus
hominum millibus commodissime habitaturis: vnde quæ Dei Deo, & quæBona regis et ecclesiæ facilime amplianda.
Regis, Regi sufficienter, & omnimode impenderentur. Sed, heu dolor, adesse tempus
non cernitur, quo tanta vtilitas ad opus, & effectum felicibus auspiciis adduci
credatur. Calumniatur quidam Lutheranæ vesaniæ fautor Ziglerus in AquilonariZigleri impia calumnia.
geographia sua, præsules Septentrionales in culpa fore, quod gentes illæ Septentrionales
haud convertantur ad Christifidelium sanctissimam communionem: quasi
importabilia tributa Pontificibus daturæ, a sacro baptismate, & vera religione
perterritæ alienarentur. Sed revera vti hæc assertio impia & mendax est, ita Deus,
qui veritas est, agnoscit & judicat, Antistites in culpa non esse, quod differtur hocAntistites inculpabiles.
opus piissimum: quia Episcopi vix gregem opere, & doctrina in Meridionalibus
provinciis suarum diœcesum olim acquisitum, ob persecutionem quorundam magnatum
hæresibus infectorum, defendere sufficiunt: multominus in extremas Aquilonis
provincias peregrinando, novum superaddere possunt, donec forte plenitudoPlenitudo gentium.
gentium fiat, & vnus pastor, ac vnum ovile. Attamen jus & autoritatem Metropolitanæ
ecclesiæ Vpsalensis defensurus, anno salutis M. D. XXVI. Ioannes MagnusIempthia.
protunc Electus, licet Apostolicus legatus, visitationem fecit in extrema Iempthia: Io. Magni Archiepiscopi Vpsal. i liberalitas.
vbi plus proventuum pauperibus errogavit ad solatium, quam sibi retinuit ad necessarium
vsum, , prout latius videri poterit in vita eius sub titulo Metropolis Vpsalensis.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0239.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free