- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
156

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quintus. De gigantibus - Cap. I

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

156        DE GIGANTIBVS

eius ( quatenus libuerit ) circa finem inspiciat: comperietque Danicam regionem
giganteo cultu quondam exercitam, prout eximiæ magnitudinis saxa veterum
bustis, ac speluncis affixa testantur. Quod si quis vi monstrosa patratum ambigat,
quorundam montium excelsa suspiciat, dicatque si callet, quis eorum verticibus
Immobilis moles. cautes tantæ granditatis invexerit. Inopinabile nanque quivis miraculi hujus
æstimator advertet, vt molem super plano minime, vel difficile mobilem, sin tantum
montanæ sublimitatis apicem simplex mortalitatis labor, aut vsitatus humani
roboris conatus extulerit. Vtrum vero talium rerum autores post diluvium gigantes
extiterint, an viri corporis viribus ante alios præditi, testatur se parum notitiæ
Suetia & Gothia in 1370. annis antequam Dania reges habuit. ex Damæ antiquitatibus invenisse. Forte si superioris Suetiæ, atque Gothiæ
cautes, & saxa examinasset, præclarissima veterum gesta mirabili suo ingenio ad
posteros transtulisset: cum Suetia, & Gothia mille trecentis septuaginta annis Reges,
& Principes habuerint, antequam Dan primus Rex in Dania regnare cœpit:
quorum magnifica gesta saxis insculpta, nostri temporis curiositas intuetur. Distinguit
Triplex genus mathematicorum. tamen ipsi Saxo triplices quondam sub specie gigantum, ac pugilum, mathematicos
extirisse, atque inauditi generis miracula discretis præstigiis exercuisse. Primi
suere monstrosi generis viri Gigantes dicti, humanam magnitudinem corporum
1. Gigantes. granditate superantes. Secundi Physiculatores, artem habentes phythonicam: qui
2. Physiculatores. quantum superioribus habitu cessere corporeo, tantum vivaci mentis ingenio perstiterunt.
Inter hos, & Gigantes assiduum bellorum de rerum summa certamen erat,
donec Giganteum genus armis subigerent, sibique & regnandi jus, & divinitatis opinionem
3. consciscerent. Tertii vero e superiorum copula pullulantes, naturæ eorum
nec corporum magnitudine, nec artium exercitio respondebant. His tamen apud
delusas præstigiis mentes divinitatis accessit opinio, prout III. lib. in multis
cap. fuerat enarratum. Nec mirandum, si portentis eorum simplex consenserit in
Barbaries simplex. adulterino deorum cultu barbaries, cum Romanorum olim immensa prudentia talium
quorundam mentitis honoribus illudebatur, prout divus August.
Romanorum prudentia illusa. de civita. Dei lib. II. cap. IIII. & lib. VI. cap. IX. de turpissimis
deorum officiis modestius, quam sceleris
horror exigit, disputando, quamplurima
adducit: quantæ scilicet
turpitudinis, absurditatis,
indignitatis, ac falsitatis fuerit eorum profana cultura.
illustration placeholder
De diversitate

’nj8x$d0gg/@x2w"2p’njdd</table>

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0242.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free