- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
163

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quintus. De gigantibus - Cap. V. De patrocinio oppressorum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER QVINTVS        163

sub montis cujusdam clivo sessione quæsita, adversum ventis, ac nivibus corpusVnus contra 9. simul vno tempore.
præbuit. Tunc, ac si verno tempore apricandum esset, deposita veste, demendis
operam pulicibus dabat. Purpureum quoque amiculum, quo nuper a Helga CidPurpureum amiculum.
erat nomen Regiæ sponsæ ) donatus fuerat, sentibus injecit, ne contra sævientia
grandinis tela, indumentorum vmbracula mutuatus viderentur. Tunc athletæ montem
ex opposito subeuntes, aversum ventis sedendi locum petunt: accensoque igne,
frigus depellunt. Denique non viso Starchatero, quendam montis fastigio immittunt,
qui tanquam e specula eius contemplaretur adventum. Is in devexa montis parteSpecula.
senem prospicit, scapulis tenus nivali desuper respersione contectum: quem percontatur,
an is sit, qui promissas pugnæ partes agere debeat. Cunque se esse hunc Starchaterus
astrueret, supervenientes cæteri, pariterne omnes, an singillatim excipereTriste canum agmen.
statuisset, interrogant. At ille: Quoties, inquit, mihi triste canum agmen oblatrat,
simul, non vicissim eos abigere soleo. Ita se cum vniversis, quam singulis confligereDictis prius, quam armis.
malle significans, prius adversarios dictis, quam armis contemnendos putabat.
Inito conflictu: sex eorum absque mutuo vulnerum receptu prostravit: tres vero residuos, Pugiles 9. consumuntur.
quanquam multis vulneribus ab eis affectus, fratrum exemplo consumpsit:
quæ quidem vulnera soli ruricolæ filio, ob officii venerationem, credidit restauranda. Ruricolæ medicamen.
Is enim evulsas stomachi partes pristino loco restituit, elapsamque
extorum congeriem nexili viminum complexione perstrinxit.
Ne autem indonatam invenis humanitatem relinqueret,
chlamydem vepribus injectam,
oblatæ dignationis præmium
effecit.
illustration placeholder

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0249.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free