Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quintus. De gigantibus - Cap. VI. De exercitiis eiusdem Starchateri
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
DVM autem Starchaterus apud Regem Suetiæ militaret, | |
Ingellus Daniæ rex. | intellexissetque Daniæ Regem Ingellum prorsus petulantissimi |
luxus illecebris mancipatum, vitiaque pro virtute complexum, | |
Sordidum luxuriæ mancipium. | intermissis Regiæ majestatis officiis, sordidum |
luxuriæ mancipium evasisse, dolenter tulit, tantæ indolis | |
juvenem, tam inclyti patris filium exuisse. Eximium igitur | |
Sarcia carbonum. | carbonum fascem, tanquam opimam sarcinam, humeris |
suis Daniam petiturus impendit. Rogatus ab obviis, | |
quid tam insolitum onus deferret. Ingelli Regis hebetudinem | |
Starchaterus fortissimus et eloquentissimus. | ad acuminis habitum carbonibus se perducturum astruxit. Nec minus |
quam dixit, effecit. Tantum enim valuit fortissimi, ac eloquentissimi viri monitio, | |
vt Ingellus ex enervi, & molli illecebrarum mancipio, magnanimus virtuntum | |
Virtutum cultor. | cultor evaderet, patrisque sui intersectores, quos ad primum familiaritatis gradum |
extulerat, trucidaret. Quo peracto, Starchaterus suis monitis satissactum gaudens, | |
gratiasque agens, multa præclara in laudem veteris militiæ, modo quo sequitur, inter | |
alia complurima cecinisse refertur: | |
Imberbis quando ductum, auspiciumque sequebar | |
Militiæ Rex Hacho tuæ, lasciva perosus | |
Ingenia, & luxum, nil præter bella colebam. | |
Exercens animum cum corpore, mente profanum | |
Omne relegavi, stomachoque placentia fugi, | |
Fortia complexus animo, nanque arma professus. | |
Aspera vestis erat, cultusque parabilis olim, | |
Rara quies, somnique breves, labor otia longe | |
Propulit, & parco fluxerunt tempora sumptu. | |
Non vt nunc quidam, quibus insatiata cupido | |
Ingluvie cæca visum rationis inumbrat. | |
Horum aliquis vestis operosæ tegmine cultus, | |
Molliter alipedem flectit, sparsamque renodat | |
Cæsariem, & laxos patitur fluitare capillos: | |
Discere | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>