- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
170

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quintus. De gigantibus - Cap. VIII. De maximo, ac terribili bello Suecorum, ac Gothorum : cui Starchaterus præfuit contra Danos

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

170        DE GIGANTIBVS

præparatum, tanto ardore de invadendo, ac defendendo imperio conseritur bellum,
vt crederes repente (inquit Saxo) terris ingruere cœlum, sylvas camposque subsidere,
misceri omnia, antiquum rediisse chaos, divina pariter & humana tumultuosa tempestate
Armorum stridor. confundi, cunctaque simul in perniciem trahi. Nam vbi ad teli iactum perventum,
Vulnerum vapor. intolerabilis armorum stridor ineredibili cuncta fragore complevit Vapor
Funditorum opera. vulnerum repentinam cœlo nebulam intendebat: dies effusa telorum grandinetegebatur.
Pila. Nec parum in acie funditorum opera. valuit At vbi pila manu, aut tormentis
Ferratæ clavæ. excussa, cominus gladiis, ferratisque clavis decernitur, tum vero plurimum sanguinis
periclitatum est. Igitur fessis manare sudor corporibus cœpit, mucronumque
crepitacula eminus audiebantur. illic Starchaterus, qui belli hujus seriem sermone
patrio primus edidit, prior in acie dimicans, Haraldi Regis proceres, Hun & Elli,
Soth pugil. Hort ac Burgha a se prostratros, abscissamque Visnæ dexteram commemorat. Puella
Guthones sagittarii. etiam in Suetica acie dimicans, Vegtbiorg nomine, Soth pugilem stravit: & ipsa
quoque, altero instante hoste, interempta est. Tanta enim vi periti arcuum Guthones
Loricæ sagittis penetranturi vt aquæ. nervos intenderant, vt clypeos quoque jaculis transverberarent: nec alia efficacior
cædis extitit causa. Loricas, galeasque perinde ac inermia corpora sagittarum acumina
penetrabant. Centum quadragintaquatuor sagittis Vbbo quidam fortissime
Vbbo 144. sagittis perfossus interiit. pugnans, transfossus interiit. Summa etenim sagittariorum vi, instantibus Dalacarlis,
recruduit semper bellum contra Danos. Tandem Danorum Rex Haraldus currum
excussus, clava aurigæ proprii excerebratus interiit procerumque triginta millia ex
Haraldiis clava aurigæ peremptus. sua acie, atque duodecim millia similium procerum e parte Suecorum,
& Gothorum: popularium vero numerus erat infinitus. Regnoque
Daniæ jussu Regis Suetiæ Ringonis præficitur
Hetha regina præficitur Danis. Hetha numero regentium XLVI.
cui successit Olo, per Starchaterum
ab insidia
toribus
introductum, pretioque corruptum, interemptus.
De morte

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0256.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free