| |
| Et sternit quod stare nequit: mors optima tunc est, |
| Cum petitur, vitæque piget, cum funus amatur, |
| Ne miseros casus incommoda proroget ætas. |
| |
Pecunia. | Hæc dicens exertam crumena pecuniam promit. Hatherus autem tam fruendi æris, |
| quam paternæ vltionis capessendæ cupidine concitatus, obsecuturum se precibus, |
Starchateri mors virilis. | nec premia repulsurum, spopondit. Cui Starchaterus cupide ense præbito, pronam |
| postmodum cervicem applicuit, ne timide percussoris opus exequeretur, aut |
| ferro muliebriter vteretur, hortatus: præsatusque, quod si peracta cæde ante cadaveris |
| lapsum caput, ac truncum medius intersiliret, armis innocuus redderetur. |
Starchateri caput terram momordit. | Igitur Hatherus adacto vegete gladio, senem capite demutilavit: quod corpori avulsum, |
| impactumque terræ glebam morsum carpsisse fertur, ferocitatem animi mori |
| bundi oris atrocitate declarans. Percussor tamen promissis fraudem subesse veritus, |
Occisor formidat pœnam. | saltu abstinuit: quem si temere egisset, forte lapsi cadaveris ictu obrutus, occisi senis |
| pœnas proprio funere persoluisset. Verum ne tantum athletam busti inopem |
Reling. | iacere pateretur, corpus eius in campo, qui vulgo Reling dicitur, sepulturæ mandandum |
| curavit. Ita e vehementia hydropisis Adrianus Imperator audacissimum |
| barbarum minis, & muneribus coëgit, ac solicitavit, pro morte sibi |
| sub mammillis inferenda: sed ad tantum facinus ferox homo |
Adrianus Imperator. | induci non potuit: quia, teste Dione Cassio in |
| vita Adriani, aufugittt. |
| |
| |
| |
| De Haldano |
| |