- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
178

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quintus. De gigantibus - Cap. XIII. Adhuc de eodem pro pudicitia victoriose pugnante

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

178        DE GIGANTIBVS


Virgines contemplantur hospitum vultus. (referente Saxone ) prout hodie Aquilonaribus mos est, hospitum vultus propius
accedendo, quam curiosissime prælato lumine contemplari, quo certius eorum
mores, cultumque perspiceret, vt omnia signa habitudine corporis notata, parentibus
ostenderet judicanda. Quae more prædicto Olonem scrutata, inusitato oculorum
Vigor stuporem hebetat. eius horrore perstricta, pene exanimis concidit: (adeo vigorem stupor hebetat)
causamque trepidationis suæ illico parenti revelat. Quo consyderato adolescens
pupillas, ne visentibus formidini forent, palpebris arctius obstringendas curabat,
depositoque pileo, quo facies obnupta erat, circumstantes hilarem animum abjecto
Hospitis benignum promissum exhilarat omnesomni metu assumere jussit. Nec segnius actum, quam jussum fuerat: mox
evenit: ita vnius hospitis benignum promissum, communem omnium formidinem
propulsabat. Interea Hiallus & Scatus, cum decem vernaculis supervenientes, tanquam
puellam Regiam illico sublaturi, Regem tumultuoso clamore, ni filiam sisteret,
evocantes in pugnam: quorum debacchationem protinus Olo sponsione certaminis
Furtin a tergo cædere infame e. excipit, pacti conditione, ne furtim tergum dimicantis incesserent, sed adversis
tantum pugna congressibus starent. Deinde gladio a majoribus relicto solus
Occisi 12. XII. prostratris, majus adolescente opus edidit. Cæterum pugnæ locum insula dabat:
vnde non longe vicus abest, nomina occisorum fratrum referens vsque ad præsens.
Odmundus. Igitur e puella sibi in præmium victoriæ data, filium sustulit Odmundum,
Deinde clarior indies in arduis præliis evadens, ad vltimum in balneo
insidiose occisus est, prout illi dudum a sene quodam vaticinatum
Sicut fecit ita factum est illi. est, dum regulum Thoronem hospitii
jura violando interemit.
illustration placeholder
De


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0264.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free