- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
183

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quintus. De gigantibus - Cap. XVII. De Regnero Pilosa bracha dicto

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER QVINTVS        183


Regia prosapia oriundus, inter plurimos procandæ virginis competitores
præcipuus, vbi publica fama didicit, laneum a nutrice sagulum, villosaque semoralia, Laneum sagulum.
quibus inflictos anguium morsus elideret, expetivit. Cumque navigio
Suetiam appulisset, de industria frigoris rigori aquis supereffusis vestem indurari
permisit: qua amictus solus ense, teloque munitus, procedit ad regiam. Procedenti
duo inusitatæ magnitudinis angues obvii allabuntur, juvenem strictura caudarum Duo angues.
ac venenato vomitu perempturi. At Regnerus gelati cultus duritie fretus, Amictu venenum et clypeo morsus excipitur.
amictum venenum, & clypeo morsum infatigabili beluarum congressione sustinuit,
ac repressit. Ad vltimum projectum manu amentatum telum, strenue corporibus
eorum adegit. Deinde ense bicipiti vtriusque præcordia lacerans, felicem
ingeniosæ, ac periculosæ pugnæ exitum habuit. cujus vestitum Rex curiosius
contemplatus, cum hispidum dorsotenus præcipue incomptam bracharum speciem
animadvertisset, eludens, Lodbroch, id est, Pilosam bracham, eum agnominavit: Lodbroch, id est, pilosa bracha.
quem etiam vt e laboribus recrearet, cum amicis epulaturum accersit. Ille
prius revisendos sibi, quos reliquerat, socios aiebat: quos nitide vna secum vestitos,
Regiæ mensæ præsentavit. Et demum ea peracta, victoriæ pignus accepit: ex
qua plura præclare indolis pignora procreavit: eoque synceriori amore eius solatio
potitus est, quo majoribus periculis, & ingeniis eam suo consortio partam agnovisset.
Absumpta tandem nobilissima hac conjuge, Thora appellata, Thora.
in varia fortunæ ludibria incidit, vt toto orbe fulgidus armis,
ab inermibus Finnis, & Biarmis ( prout antea dictum
est ) superatum se doleret: qui
etiam postmodum a Hella
Hybernorum principe
colubris objectus, vitaRex colubris objectus interiit.
functus est.


illustration placeholder


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0269.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free