| videlicet arcu, jaculis, securi, peltis, galeisque coriariis instructo, diversas |
| Asiæ gentes bello contrivit, castra collocans aliquanto tempore ad Caucasum montem: |
Virgilius. | cui nomen teste Virgilio reliquit: |
| Quam stet dura silex, quam stet Marpesia cautes. Inde egreslæ Armeniam, |
| Cilitiam, Syriam, & Galatiam, ac Pisidiam, multaque alia Asiæ loca |
Loca superata. | occuparunt: ibique diutius demorantes, Ephesum, Smyrnam, Cimiam, Mymam, |
Loca condita. | Paphe, & alia munimenta condiderunt: templumque Dianæ toto orbe |
Templum Dianæ. | celeberrimum, ob venand: sagittandique studium, quibus artibus se tradiderant, mira |
| pulchritudine apud Ephesum construxerunt. Quæ res etsi multorum subriixa lit |
| testimoniis de virtute Amazonum, non tamen caret exemplis. Nam longe posterioribus |
Bohœmicæ puellæ. | seculis in gente Bohœmica inventæ sunt puellæ, quæ: omne maris genus perosæ, |
| imperium pluribus annis tenuere: armis exercitæ, omnia virorum agmina, quæ obvia |
Dolo superatæ defecerunt. | fuere, per apertam vim diu prostravere. Ad extremum dolo superatæ, magis |
| deceptæ, quam victe feruntur, teste Aenca Sylvio lib. primo historiarum Bohœmiæ, |
| & Alberto Crantzio. |
| |
| |
| |
| De eisdem ab externis exemplis. |
| |
| CAP. XXIX. |
| |
Plutarchus. | QVID vero meminerit Plutarchus, veterum morum diligentissimus |
| scrutator, in libro De illustribus mulieribus apud |
| Græcos, & 10. Bocatius apud Latinos, curiosus lector inquirat: |
| etiam quomodo Eusebius Orosio, & Floro in libro |
Ferocitas mulierum Vngaricarum. | temporum suffragatur, & Rhegyno Pruniensi, asserenti eandem |
| ferocitatem in Hungarorum viris, & mulieribus extitisse. |
Mulieres Gothicæ primæ in acie. | Præterea Iordanes asserit, Gothicas mulieres primas in |
| acie versatas fuisse. Deinde Fl. Vopiscus, Blondus, ac alii |
| attestantur, decem mulieres bellacissimas summa virtute sub |
Mulieres 10. virili habitu. | habitu virili contra Aurelianum decertasse: quas & in triumphum |
| traduxit. Paulus Diaco. asserit, Longobardorum mulieres viris deficientibus, |
Tractatus de 30 tyrannis. | sumptis armis in locum eorum processisse, stragemque non minus virilem, quam formidabilem |
| perfecisse. Refert etiam Trebellius tractatum De XXX. tyrannis, Victorinam |
Victorina. | fœminam illustrem, tanto insignitam facinore, & titulo, vt castrorum se |
Zenobia fortior viro Odenato. | diceret matrem, Tetricumque eius nepotem Cæsarem appellaret, & constitueret Galliarum. |
| Quid etiam idem autor de Zenobia muliere potentissima meminerit. non |
| paucis exemplis, & facinoribus attestatur, eam videlicet bellicosissimo viro suo |
| |
| Odenato, |
| |