- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
200

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quintus. De gigantibus - Cap. XXXII. Iterum de bellacibus fœminis, & excellentissima Regina Amalasuenta - Cap. XXXIII. De commendatione pudicitiæ

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

200        DE GIGANTIBUS

strenue militavisse, quemadmodum rarissimi exempli fœminas contra Græcos
Camilla. in Troia Penthesileam & Artemisiam, & apud Romanos Camillam, apud
Bohœmos & Vandalos Libussam viraginem: licet ad vltimum magis insidiis, quam
bello victas pugnavisse, deletatque pro majori parte fuisse, præcipue Valiscam apud
Bohœmos, postquam septem annis strenue piæsuerat cum puellis suis. Erat etiam inter
Amalasuenta. Gothicas mulieres illustrissima, ac prudentissima illa Amalasuenta filia
Theoderici Regis Gothorum, & Italiæ: cujus fœminæ tot nobilissimi scriptores, Græci
scilicet & Latini, meminerunt, quemadmodum Iordanes, Procopius, & alii: multo
autem diffusius Suidas dici: Amalasunta Athalarici mater, justitiæ cultrix, ingenio
Laus mira hujus mulieris. virilem virtutem referens, quoad Vrbi præfuit, neminem a Romanis, neque corpore
neque re nummaria multavit, neque vllo pacto Gothis, cum in Vrbem sævire vel
lent, permisit, aut consenfit. Gnatum etiam inter Romanos magistratrus communicorum
vitæ vsu voluit teneri, adegitque vt literatos audiret: delectis e Gothorum
principibus, qui annis, vsu rerum gubernandarum, & moderatione animi præstabant,
eos Athlarico gnato ad communem vsum studiorum juvenilium socios addidit
Athalaricus. &c. Verba præterea Theodoati Regis Gothorum de eadem Amalasuenta hæc sunt:
Amalasuenta. In ipsa est decus regnorum omnium: in ipsa flos honorum nostræ originis: quicquid,
fulgemus, ab eius claritate suscipimus: quoniam non solum parentibus laudem
contulit, sed ipsum quoque genus humanitatis ornavit. Quis possit sufficienter edicere,
quanta pietate, quanto morum pondere decoretur. Discerent profecto nova
philosophi, si viderent, & minora libris suis faterentur condita, quam huic cogn
Virtutes maximæ. scerent attributa. in tractatibus acuta, sed ad loquendum summa moderatione gravissima.
Virtus regalis. Hæc est procul dubio Regalis virtus, celerius necessaria sentire, & tardius
in verba prorumpere. Nescit enim pœnitenda loqui, qui proferenda prius suo tradidit
examini. Beata Respub. quæ tantæ domine gubernatione gloriatur &c. Reliquas
hujus gioriosissimæ Reginæ virtutes Albertus Crantzius amplius prosequens, omnibus
eas inspicere cupientibus, pulcherimo ordine, & ratione exhibet manifestas.

De commendatione pudicitiæ.

CAP. XXXIII.

Virtus reginæ.                                         VISA itaque tam incomparabilis Reginæ heroica virtute, dignæ
                                        est, vnde hanc hauserit, & effundere potuerit (vt iis
                                        præclaris eximiæ laudis honorificis titulis fere vniversis sui
                                        ævi illustrissimis mulieribus, vel anteferri meruerit, vel æquiparati )
                                        per aliquot indicia fœmineæ probitatis ostendere,
                                        atque cæteris accessum tribuere, vt hujus, & similium illustrissimarum
Educatio honesta liberorum.                                         fœminarum fieri valeant imitatrices. Credendum
                                        ergo est, hanc a parentibus ita pudicis exemplis, honestis
                                        moribus, & castis disciplinis institutam fuisse, vt nullibi
Insidiatores pudicitiæ turpissimi. vel domi vel foris, signo vel verbo, nutu vel negligentia impuros admiserit inspectores,
vel collocatores, omnis pudicitiæ turpissimos insidiatores. Habuere veteres
Gothi, præsertim illustriores samiliæ, severissimam educandorum liberorum
Liberi moribus probis educandi. disciplinam, vt probis moribus, & honestis exercitiis(vt infra lib. XIII. cap. II.
& III. ac IIII. demonstratrur) ad quæ eorum processura ætas accederet, educarentur:
masculos scilicet ad militiæ rudimenta, & fœmellas ad silentium, pudorem,
Habitus simplex pudicitiæ custos. & sobrium ornatum domesticæ, & propriæ curæ: non in vestibus pretiosis auro,
vel gemmis extructis, luxuriæ & libidinis alectricibus, sed habitu simplici, tutioris
pudicitiæ cooperatore, ne qua saltem suspicio lasciviens exterius appareat, quod
intus

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0286.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free