- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
201

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quintus. De gigantibus - Cap. XXXIII. De commendatione pudicitiæ

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

DE GIGANTIBUS        201

in mente corrupta exæstuat iniquus assensus: qui sola oculorum aversione, &COculi avertendi a spectaculis indignis.
occasione purgari poterit, ne violatæ, vel violandæ pudicitiæ rumorem accendat: quo
sicut nil levius, vel celerius circumvolat, ita diligenter avertenda est omnis suspicio,
& species mali. Quæ enim semel audit sive jure, sive etiam injuria, magna cum
difficultate populi famam recuperare potest: fœmina enim suspectæ pudicitiæ infeliccmInfamia cito oritur.
vitam agit. At quando non omnia in optima fœmina esse possunt, pudicitia
sola est, quæ supplet, quæcunque desunt. Hæc dotis inopiam auget: deformitatemPudicitia commedabilis, & virtus eius.
non modo ornat, verum ad pulchritudinis speciem redigit: ignobilitatem illustratr:
& denique cuncta adimplet, quæ aliqua e parte deesse possent. Pudicitia gratam
parentibus, majoribusque matronam facit: cuis sanguinem nullo adulterio vitiatumAdulteria non suspicanda,
suspicatur, hæc eandem liberis commendatissimam reddit: quibus nec de matre vnquam
erubescendum est, nec de patre ambigendum. Hæc denique efficit, vt neque jurgia,
neque suspicionem formidet, cum sibi conscia sit, ab omni externi corporis congrestu
se innoxiam esse: pro qua nedum luctandum est, sed omne certamen (vt supraCertamen pro pudicitia.
cap. XXX. dictum est ) subeundum, ne pudicitia, aut virginitas amittatur:
quemadmodum de multis virginibus constantissimis in sacris, & profanis historiisTestimonia scripturæ.
sine vlteriori repetitionere linquitur manifestum: idque genus triumphantium eo reputatur
laude perpetua commendabilius, quo in omni bellorum genere difficilius est
prosternere proprias passiones. Mulier autem carnis illecebris superata, Mulier impudica sceleratissima,
vestem ( scelere pessimo admisso ) mutat, omnemque verecundiam:
& pudicitiam deponit, atque in quæque turpissima
flagitia ruit: a cujus malitia, velut
exitiali toxico, omnibus
est cavendum.
illustration placeholder
LIBRI QVINTI FINIS.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0287.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free