Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Sextus. De Mineris & Metallis - Cap. I. De Mineris, & earum inuentione
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
MINERÆ Septentrionalium regionum satis multæ, magnæ, | |
diversæ & opulentæ sunt. Multæ, quia in vallibus | Mineræ. |
& montibus sitæ, frequentius adhærentes extrahuntur. | |
Item magnæ, quia inexhaustæ, & amplæ, tam in superiori | |
Suetia, quam Gothia, & Varmorum regione, penes | |
Norvegiæ liites reperiuntur. Item diversæ, quia argenti, | |
cupri seu æris, & chalybis, & electissimi ferri. Item | |
opulentæ, vt infra dicetur, cum in eiusmodi mineris bona | |
pars Regii fisci, seu tributi, veniet extrahenda. Et lices talium | Tributum fisci. |
montium, ac minerarum ingens multitudo sit in antedictis regnis, tamen plurimis | |
signis natura monstrante, semper novæ, recentesque scrutantibus offeruntur, præsertim | Signa minerum inveniendarum. |
vbi montes in summitate rotundi sunt, & in vmbilico, ac rotunditate non fissi | |
vel fracti: sed nix in hyeme, propter sulphuris fumositatem, liquescens. Ictu | |
vero fulguris in vertice, vel latere, aut pede tacti montes, elucentes argenti venas | |
in fissuris ostendunt, suosque lucricupidos allectos, magis magisque ad ardorem inexplebilis | Lucricupidi, |
avaritiæ incendunt, vt nullius respectum periculi, saxa cavando perueniant ad | |
interiora: vbi non secus venæ in montibus, quam membra in hominibus stantes sursum | Similitudo. |
deorsum, levorsum vel dextrorsum divisa videntur: eoque fulgentiores mineras | |
annexas retinent, quo puriori petræ, vel marmori connatæ videntur. Quæ enim | |
versus Occidentem naturæ lineamentis diriguntur, majoremque gibbum ad Meridiem, | |
& Boream flectunt, optimæ sunt, & inæstimabiles: quoniam non | Signa optimae mineræ. |
aliter apparent venæ illæ, quam micantes armati ordine suo | |
bene locati. Hæcque voluptas vtilitati conjuncta, | |
non paruum solatium laborantibus, ac | |
possessoribus præstat. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>