- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
206

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Sextus. De Mineris & Metallis - Cap. IIII. De distinctione Mineralum venarum - Cap. V. De rotis, instrumentis, & periculis laboratorum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


206        DE MINE. ET METAL.

vt vbi erant putei, seum minereræ ferrariæ, æreæ, argentariæ sexcentæ, vix trecentæ hodierno
die ad publicam vtilitatem relictæ videantur: quorum nomina supervacaneum
est hic enumerare, dum incolæ earum memoria insigniter contristantur, eo processisse
fata, quod adversus numina violenta nil audeant attentare, quemadmodum
Salassii populi. Strabo meminit lib. IIII. de populis Salassiis, Helvetiis conterminis: qui aurifodinas
Concordia. vberiores, quam nunc, habuerunt: quas etiam olim cum potentia, ac concordia
valerent, tute possidebant, & ingrediendi dominium obtinebant, donec
Discordia. domestica discordia fracti, avarissimis Romano rum præfectis aurum, & eo pretiosiorem
Libertas pretiosior auro. libertatem suam traderent moderandam, seque deiicerent in despicabilems
inopiam, & servitutem: quod & idem Strabo in fine eiusdem lib. in Lingonibus,
Lingones. id est Lotharingis, accidisse testatur, ea scilicet tempestate vniversas aurifodinas in
Romanorum fore potestate: immo totius orbis aurum, & opulentia, eorum inscrutabili
ingenio, & prudentiæ, facili præcepto, cedit.

De rotis, instrumentis, & periculis laboratorum.

CAP. V.

                                        QVOD denique superius altissima rota, seu machina tractoria,
                                        humano vel jumentorum gressu circumagi revoluique,
                                        præterea homines funibus infidentes, atque ad ima descendentes,
                                        ac rursum vrnæ seu situlæ, mineris vel aqua plenæ, elevari
                                        videntur, id significat (prout omnibus est compertum)
Modus elevandi mineras.                                         quod hunc modum metallici laboratores necessario congruentem
                                        servant: immo quod & ipsa jumenta, equi videlicet,
Vrsi serviunt.                                         ac grandes vrsi vicissim, & collateraliter in rotis, ob grauiora
                                        elevanda vel deprimenda pondera revoluendis, deputantur,
                                        dum nullis cuniculis, vel scalis egestæ mineræ, ab
Fossores. antris insernis facilius educi possint. Fossores vero tam graves durosque labores sursum
deorsumque perpetuo subeuntes, hominum genus durissimum est, & plerunque
Proscripti. ob certa maleficia proscriptionis titulo eo collectum, sola Principis securitate ibidem
vivens, ne patria in exilium commutata, a postliminio nunquam ad propria revertantur.
Leges montium plurimis articulis distinguuntur. Leges tamen laboratores illi, & jura montana sequuntur: quibus etsi ad
tumultus, seditiones, homicidia, ac mille injurias subito perpetrandas inclinati
sint: tamen severissima constitutione, ne cuipiam malum inserant, constringuntur.
In reliquis nullum expavescunt subire periculum, vel ruinam: quæ inter saxorum
Imperterriti laboratores. cadentia fragmenta, sive in trabibus inter latera montium obfirmandis, sive in lethifera
minerarum exhalatione aut fœtore, sive inclusi aëris gravitate, contingere possunt.
Ideoque sæpissime subduntur horribilibus fatis. Dum enim celerius, quam
circumspectius impetuose laborant, sustentaculaulis ruptis, saxisque cadentibus, vel
mox quassantur, vel diebus aliquot (vt prædictum est ) cum horribili clamore same
Suffocantur. cruciandi suffocantur: quibus, vt vivi extrahantur, nullo concesso remedio, vno
Signaculum oppressorum. sepulturæ signaculo quomodo, quotque, scilicet XXX, LX. vel C. aut plures
perierant in momento, ostenduntur. Manet nihilominus in aliis fossoribus
Vigor indomitus. indomitus vigor, vt vel his, vel similibus spectaculis
horrendis minime terreantur. Levi etiam tactu
malleorum accedente, immenso pondere
maximi montes collabuntur,
De arte

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0292.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free