| regnis exorti sint, vt minime congruat extrinsecus aliquid in tormentis apponi. |
Lutheranorum crudelissimæ tormentorum inventiones. | Vnum tamen commiseratione dignum adducere convenit, nonnullos LutheranA |
| sadionis principes esse in littore maris Sarmatici, qui crudelissimarum torrurarum |
| artifices in ferreis instrumentis nunquam prius visis, ita amant, & adjuvant, vt |
| doleant se dudum tam horribilem, & immanem cruciatum aliis applicandum ignorasse. |
Horror tacere jubet. | Qualia autem sint hæc instrumenta, horret animus imaginari, & multo magis |
| manus tam portentosa tormenta manifestare, cum apud inferos excogitata, vel ostendi |
| nequeant crudeliora. |
| |
| |
| De distinctione fusilium Metallorum. |
| |
| CAP. VII. |
| |
| EST et alius modus in opulentissimis montibus argenti, cupri, |
| seu æris, & ferri fundendi, vel malleandi apud eosdem |
| artifices Aquilonares, tam vtili ac commodo ordine |
Argentum. | distinctus, vt facili labore vnumquodque metallum juxta propriam |
| naturam redigatur in massam. Argentum in sua fusione |
| cavas fornaces, & liquidos ignes, tanquam pretiosius |
| metallum exquirit, vt resolutum in fluidam mollitiem, suppositis |
| oblongis aut rotundis canalibus, in varias formas |
| ab operariis deputatas extrahatur. Formæ quidem taliter |
Formæ massarum argenti. | effluentes argenti plerunque fiunt, vt vsuales mensæ, vel sedilia quadra, aut clypei |
| militares: hocque potissimum ea ratione fit, vt Regis, & regni magnificentia, ac opulentia, |
| tam quoad incolas, quam magnotum principum oratores, quibus hujusmodi |
| argenteæ massæ donantur, debeant demonstrari. Cuprea autem, sive ærea metalla, |
Cuprum & æs. | oblongis fornacibus elevatis ex argilla, paleaque, & ferreis filis, ac funibus |
| confectis, multo follium numero hinc inde pro excitando ardentiore igne appenso, |
Vis ventorum efficacior. | etiam in diversas formas absque canalibus in maximas massas, effossa tamen terrarum |
| scrobe, funduntur: sed longe faciliori compendio subtus irrumpentium ventorum, |
| quo continuitati immensi caloris in mediis flammis stratrum metallum reducitur in |
| varias |
| |