- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
213

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Sextus. De Mineris & Metallis - Cap. XII. De Monetariis, & Monetis - Cap. XIII. De falsariis Monetarum, & pœna eorum - Cap. XIIII. De damnis vilissimæ Monetæ

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


LIBER SEXTVS        213

thesauros excrescens, in maximo pretio, & turrium custodia servabatur. Succedente
vero tempore, more cæterarum regionum argentei numismatis vsus pariter &Auri & argenti opulentia.
commixti æris extitit ibidem introductus, non autem monetæ aurex, ob occultatas
mineras eius, quas Iob dicit ab Aquilone venire: ita eas iam invenisse diciturIob. 37.
Rex Gostavus pretiosissimæ æstimationis. Aliunde nihilominus importaturRex Gostavus.
in ea regna, præterquam ad extremas provincias Septentrionis, vbi principum edictoAurum cur non promittitur incolis Aquilonis.
non recipitur, ob fraudem mercatorum, & populi simplicitatem, qui aurichalcum,
vel marchisitam, ob splendorem, putat esse purum aurum, prout Paulus Diaconus
lib. III. cap. VI. de Saxonibus meminit: qui certis virgulis sophisticatiVirgulæ auræ sophisticatæ.
auri Longobardos in emptionibus rerum maxime defraudarunt, donec cogniti punirentur.

De falsariis Monetarum, & pœna eorum.

CAP. XIII.

                                        NEQVE puri argenti, vel mixti æris pecuniarius vsus est
                                        apud extremas Septentrionis gentes, ob falsarios MoschovitarumMoneta a Moschovitis falsificatur.
                                        negotiatores, qui Græca esurie docti, pro gloria,
                                        at lucro ducunt, pessima moneta ferro, stanno, plumboque
                                        mixto fabricata, quoscunque vicinos, immo longinque
                                        distantes circumvenire. Sed nec impune dolus iste cedit
                                        illis in ea regione. Compertum etenim est, ferream monetam
                                        stanneo candore micantem, regni regisque signo insculptam,
                                        immensa quantitate Moschovitarum negotiatores
alias ( emptis pro eorum desiderio omnigenis mercibus, & rebus ) simplici populo
tradidisse, moxque præfectos Regios ea severitate fraudem punivisse, vt in cavaPœna monetæ falsificatæ.
somace supposito igne effunderent hanc monetam, vndequaque repetitam, atque in eam
bulliente metallo autores persidissimei fraudis immiiterent vivos. Cæteri vero in simili
fraude deprehensi, caldaribus impositi, vel aqua serventi consumuntur, vel in sublimioriPœna alia decoctionis vel suspensionis.
trabe circumligata per totum corpus moneta vndique splendente, suspenduntur, quemadmodum
anno Domini M. D. extra civitatem Lincopensem regionis Ostrogothorum
puer existens fieri vidi. Statutum ergo fiunt juxta leges vetusti temporis, & laudabiles,
yicinarum provinciarum consuetudines, vt penes Reges, & Principes, ac majoresPotestas cudendæ monetæ.
Ecclesiastici regiminis proceres, & magistratrus, potestas cudendi legalem monetam
remaneret, ea potissimum causa & modo, vt vno eodemque grano, seum gradu, Liga conformi.
vel liga, nedum in Septentrionalibus regnis, sed & vrbibus Germaniæ maritimis,
in emendo vel vendendo, ob meliorem concordiam, moneta cuderetur, ac expenderetur.

De damnis vilissimæ Monetæ.

CAP. XIIII.

EVOLVTIS demum pluribus annis, statuta tam necessaria, & vtilia dum
contemnerentur aut negligerentur, aut propter privatam quorundam præsidum
cupiditatem studiose supprimerentur, moneta adulterata rerum pretia sine omniDamnum monetæ falsæ.
æqualitate, aut æquitate elevabantur. Præterea commutatio, seu venditio odiosa vbique,
intendebatur: lites domi forisue etiam vsque ad Romana tribunalia ante L. annos
inter Principem regni Suetiæ. Stenonem Sture, et Ottonem falsanum monetæ, volvebantur. Steno Sture antiquior.
Nec longe ab eo tempore Magister Prussiæ Albertus ( sic enim Ordini
Theutonicorum præsidens appellatus est) promoturus grave bellum adversus RegemAlbertus magister Prussiæ.
Poloniæ, monetam multo ære, seu cupro respersam, quadrata figura eudi jusit: quem

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 13:21:44 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/olmagnus/0299.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free