- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
214

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Sextus. De Mineris & Metallis - Cap. XIIII. De damnis vilissimæ Monetæ - Cap. XV. De vtilitate legalis Monetæ

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


214        DE MINE. ET METAL.

Christiernus 2. rex Daniæ. Rex Daniæ Christiernus II. contra Sueones Gothosque pugnaturus, similem monetam,
Klipping. Klipping dictam, fieri præcepit: valoremque majorem ex autoritate, quam
æris bonitate imposuit vilissimæ huic monetæ: qua multiplicata, seditiosorumque opera
1521. concurrente, in adeptione regni voti compos factus est. Sed brevi momento
Gostavus. Surrexit enim illustris adolescens Gostavus Ericson, qui sævitiam Christierni fugiens,
procerum ac populi consensu, regna Suecorum ac Gothorum gubernanda suscepit,
exiguoque temporum intervallo simili multiplicata moneta, atque militibus erogata,
Christiernus exclusus. Christiernum e regnis totaliter exclusit. Sed nec ita facilis erat introducti numismatis,
licet abjectissimi, & per tot ampla dominia dispersi, abrogatio, donec allegatis
Io. electus archiepiscopus abrogati vilissimam monetam. evidentissimis tam pessimæ monetæ incommodis, provida circumspectiones D. Io
annis Magni Gothi Legati Apostolici, ac electi Archiepiscopi Vpsalensis, in publico
totius regni conventu, nunquam deinceps valitura abrogaretur. Igitur com
portatam hanc monetam provinciales præsides, seu natu majores, in campanas Ecclesiarum
Campanæ conflantur e moneta. adhibitis artificibus peritis, ad obsequium Dei transsuderunt. Regnisque
vtcunque pacatis, rediit vetus moneta: sed rerum pretia odiose elevata, non ita faciliter
ad æqualitatem reduci poterant, vt alias indiscretissime per externos homines
erant introducta.

De vtilitate legalis Monetæ.

CAP. XV.

QVEMADMODVM omnibus compertum relinquitur, illum esse miserum
Fiscus miser. fiscum, qui vilitate monetarun colligitur e tributo subditorum: ita opulentvs,
& securus habetur, qui jure, valoreque collectus est ad publicam vtilitatem. Mira
igitur vtilitas ad amputandas regionum, ac hominum seditiones, dolos, fraudes,
Monetæ bonæ vtilitas. perjuria, & reliqua indicibilia mala, est in legali & justa moneta, e forma signi,
materia metalli, ac pondere constans: qualem vetusto tempore regio Aquilonaris
Moneta conformis. cum vrbibus Germaniæ conformiter retinens, pacis pulchritudinem habuit, & omnia
bona commitantia eam: tantoque temporum spatio eandem obtinere creditur, quanto
ea media fovet, & amplectitur, vnde perenniter coaleseere possit, hoc est, quod
pares pondere & pretio denarii sint, quocunque deducti fuerint in possessionem alienæ
Nummi aurei. crumenæ, præsertim aurei nummi, qui similitudine ponderum, diversitate imaginum,
conformitate granorum, barbaras nationes ducere solent in admirationem,
& stuporem, vt cum talibus principibus, quorum hæc signa videntur, pacem cupiant,
vel oblatam sine cunctatione susceptent. Pulcherrimum hujus rei testimonium Pli.
Moneta Romana. lib. VI. cap. XXII. de Romanis affert, cum quibus ob prædicta numismata principes
Indiæ & Taprobanæ, inire & servare amicitiam affectabant, arbitrantes eam gentem
Moneta conformis vnitate mostendit. magnam tenere justitiam, quæ tot pretiosis, tamque miris, variisque insculptis imaginibus,
ostenderet vnitatem: in qua reliquæ virtutes pulchro ordine catenatæ videntur. Sed neque
illa harmonia diu carere potuit turbatore: nam monetarii, quos constat in publicam
Monetarii. vtilitatem specialiter fuisse susceptos, ad privatum commodum respicientes, seditiosis
Bellum monetariorum. hinc inde collectis turbis, Aureliano Imperatori intulere periculosum bellum, quale in
sempiternum vocatur Bellum Monetariorum. Mira perfecto fuit eo in tempore inopia, vel proditio
fisci, cum Reges ipsos plurimum posse dicimus, ait Strabo lib. IX. Ideoque ipsos
Dynastæ. Dynastas, id est, potentes nuncupamus: quoniam quo velint populos, aut vi,
Munus oratorium. aut suasione perducant. Per munificentias igitur maxime persuasos efficiunt: non enim
orationem suadere Regale, sed oratorium est munus. Regiam vero suasionem tunc
Regia suasio. appellamus, cum donationibus adducant, ferantque quo cupiant Itaque muneribus
exhibendis persuadent: Armorum autem copiis violant, & vrgent. Ista vero
ambo


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0300.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free