- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
216

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Sextus. De Mineris & Metallis - Cap. XVII. De Aurisicibus - Cap. XVIII. De argenteo ornatu virginum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

216        DE MINE. ET METAL.

igitur antiqui temporis moribus, satis monstrari poterit, quam ingens auri, & argenti,
alteriusue pretiosi æris opulentia fuerit, quando ( vt primo lib. præmissum
Templa idolorum. est ) templa idolorum, triclinia Regum & Principum, vsque ad infantum cunabula,
& equorum frenos, & phaleras, in emmentissimum ornamentum extendebantur.
Mortalitas. Auri quidem minera, vt tunc abundans fuit, ita postmodum ob sævam mortalitatem,
peste, gladio, fame, & tempestatibus excitatam, rarefacta, cura eius evanescebat.
Posteri inexplebiles. Solam memoriam quorundam locorum, vnde extractum fuit, ad posteros
satis inexplebiles misit, quemadmodum extremis finibus Aquilonis superius fuerat
enarratum: attamen non negandum arbitror, quin auri maxima vis sit in Suetico
cupro: quod emptum, & exportatum, ac plerunque a naufragio repetitum, arte
igneque expurgatum, possesforibus suis præstat insigne lucrum. Hancque artem puto
Hungarorum artifices. Hungaricos artifices diligenter attendere, qui cuprum valde rubicundum, & examinatum,
atque in tenues laminas resolutum, externorum negotiatoribus vendunt:
Vistula flu. qui demum per dominia R egis Poloniæ, vsu longarum navium in flumine vulgatissimo
Gedanense emporium. Vistula vsque ad emporium Gedanense Ducatus Prussiæ deportandum, eoque
loco dividendum faciunt: reliqua domesticis aurificibus (si arte secretiori aliquid
auri e cupro, vel ære exprimere possint ) salva relinquuntur. Quantum ad argenti
vsum, nulibi communius, aut splendidius in omni hominum conditione venundatur,
quam in Suetia, & Gothia: vbi vix domus, vel familia reperitur, quæ non
semper aliquid annua industria adiicit ad partam possessionem. Quæstu etiam
maximus est in magnis in maginibus Sanctorum, regni Tutelarium pationorum: quibus
ciboria, sive loca auro, argentove constructa, reverenter deputantur. Similiter
Ornatus muliebris. & ornatu virginum in amplissimis capitum coronis, monilibus, pectoralibus, brathialibus,
catenis, murenulis, annulisquea parentibus, paranymphis, vel amicis
Argenti perpetuitas. erogatis. Nec frustra: provide enim eis potius argento, tota earum vita & herediim
duraturo, quam sericeis vestibus esu vermium subito perituris, elargiuntur.
Immo illustrioribus viris adaptari solebant antiquitus argenteæ cincturæ, vulgariter
Silffschena. Silff schena dictæ, atque rotundi argentei nocti in vestibus vndique perstringendis:
Campanulæ. immo etiam campanulæ argenteæ caudis equorum, vt sono percepto obvii caveant
Frena. calcitrationem, alligantur. Præterea strepæ, frena, & pectoralia, plurimaque argentea,
potius luxum, quam solido apparatum, fabricantur ornamenta.

De argenteo ornatu virginum.

CAP. XVIII.

Scheningia.                                         EXTAT apud Ostrogothos vetustissimum oppidum Scheningia
                                        dictum, eo quod torrens certo tempore, impetuosissime
Schena flu.                                         alluit latera eius, Schena appellatus. Siccitate
                                        vero adeo pauculam reservas aquam, vt vix solis jumentis,
Fontes.                                         & pecudibus sufficiat adaquandis. Sed hunc
                                        defectum optimorum fontium abundantia vbique supplet,
                                        cum e viva scaturigine perpetuas habent venas. Oppidum
                                        hoc, etsi vergens ad senium videntur proximum fore
                                        desolationi, tamen situ, fertilitateque sua, ac opulentia
Situs saluberrimus. simile non habuit in tota Septentrionali plaga. Situm, inquam, saluberrimum habet,
vtputa inter fertilissimos agios, & prata, ac nemora quercina, valde vtilia &
opaca


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0302.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free