- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
217

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Sextus. De Mineris & Metallis - Cap. XVIII. De argenteo ornatu virginum - Cap. XIX. De magnis diuitiis, & viris heroicis huius antiuissimi oppidi Scheningensis, & illusione diabolica in eo facta

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER SEXTVS        217


opaca in Plateæ hujus oppidi adeo ingeniosa industria a primis fundatoribus tractuctæ
sunt, vt quasi ex omnibus circumferenti is qualitercunque flectuntur ad publicumPlateæ.
forum, & prætorium veluti centrum concurrunt. In hoc soro stabat gigantea statua, Turelang.
Turonis longi nomine, instar Rolandi Bremensis insignita: ad cujus genua publicaRoland.
quæstione corripiebantur malefactores, præcipue adulteri, licet raro reperti: Adulterorum pœna.
qui inter brachia statuæ connexa, ferreis catenis saxa indicibili confusione, ac aliis
ludibriis in collo elevata tenebant, maxime in terrorem fragilions sexus haud corrumpendi.
Erant olim in hac vrbe maximo numero plebeiæ virgines, amplis argenteis,
deauratisque coronis palmari altitudine solennioribus festis incedentes: quarumCoronæ virginum.
etiam alius cultus, & ornatus, sicuti & aliarum mulierum, totus, & opulentus
erat in argento: cujus copia ad omnes & singulos, etiam agricolas extendebatur,
& adhuc extendi creditur, vt gloria Principidetur, quod potius splendidis
& opulentis imperat, quam egenis, veluti Rex Schacorum aut Latrunculorum.

De magnis divisiis, & viris heroicis hujus antiquissimi oppidi Scheningensis, & illusione diabolica in eo facta.


CAP. XIX.

                                        FVERVNT & illustres, ac noliles viri, ac fœminæ in
                                        prædicto oppido Scheningensi, tam ratione magni germinis,
                                        quam fortunarum deliciis in omni generatione, ac natione
                                        reputati: inter quos beatus Nicolaus quondam AntistesNicolaus Episcopus Lincopensis.
                                        Ecclesiæ Lincopensis, divina revelatione punssimusss
                                        in vita sua S. Birgittæ declaratus. Præterea nobilissima vidua
                                        Ingridis: quæ contemptis mundi pompis, Hierusalem, Ingridis.
                                        Compostellam, ac Romam tempore Martini IIII.
                                        anno Domini M. CC. LXXXII. peregre profecta, eique
a terra sancta cum aliquot devotissimis virginibus comitibus suis revertenti, diabolusDiabolus equestris pompæ.
insidias positurus, magna pompa, ac equitum caterva, veluti potens dominus
hoc oppidum ingrediens, proconsules ac cives illico in forum publicum vocatos instruxit,
vt nequaquam admitterent certas mulieres ante mœnia paululum commorantes:
afferens, eas maleficas fore, & a multis annis earum exercitia dudum apprime cognovisse,
tanquam pessimarum incantatricum. Quo audito, multis e consulibus, &
aliis consueto modo sese signo sanctæ crucis ob horrendam relationem munientibus,
illico in ictu oculi tota illa diabolica turma evanescere visa est, quasi sumus. Diabolus evanuit.
Compertoque per nuntium, mulierem sanctam præ foribus a peregrinatione revertentem
adesse, sanctissimis obsequiis obviam procedentes, eam in civitatem suam receperunt:
& ob id eius benedictione omnibus bonis repleri, stabilirique merebantur.
Vnde Senatus ille, viso tam evidenti miraculo, quisque pro sua forte maxima vasaVasa argentea donantur Ingridi.
argentea, quibus abundabant, sanctæ huic mulieri in supplementum suæ opulentiæ,
Vt mansionem pro se, suaque virginea commitiva, quodcunque vellet, fabricaret, alacriter
ac liberaliter offerebant: quo factum est, vt devotissimum monasterium Virginum
S. Dominici hinc exurgeret, loco apto, laudabilique observantia, & regula,


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0303.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free