pretiosi muneris loco nunc, vt olim, amica vicissitudine inter principes locum obtinent, |
quia singulis temporibus grata videntur & accepta, vsuque delectabili ( teste |
eodem Cassiodo. lib. V. in principio ) apud Regem Theodericum, & alios principes |
servabantur. Si etiam quis de omnibus, vel pluribus bellicis instrumentis aliquid |
intueri desiderat, videat Isido. lib. XVIII. qui nihil in hoc oneroso solatio videntur |
omisisse docendum. Igitur Septentrionales populi gladiis, lanceis, pugionibus, | Armorum nomina. |
spathis, aliisque telis nedum domi, sed foris contra nocentes bestias, & crudeles inimicos |
vtuntur. Cimbri tamen tricuspi, sicuti & Gothi, telo vtuntur: quæ & olim | Cimbri. |
toti mundo incognita non fuerunt. De armis vero Persarum, Assyriorum, Thracum, |
& Aegyptiorum, ac Indorum, Herodotus extense permaxima dicit: similiter |
& Plin. lib. VII. ac Vegetius in sua professione. De gladiorum hebetatione, | Hebetatio gladiorum. |
seu amentatione, ac incantatione, Saxo Danorum historicus diversis in locis mirabilia, |
sed non ineredibilia adducit, dum in rebus multis & minutis, ob stupenda |
naturæ miracula inesse videntur.
De subita convocatione communitatis ad arma.
CAP. IIII. |
CERNITVR hic homo præcipiti equo vectus, fustem, |
seu baculum vno sine combustum, altero fune ligatum afferens: |
cujus fidelior, simpliciorque interpretatio hæc est, vt | Modus celerrimæ convocationis. |
quoties immineant hostes in littore maris, seu limitibus regnorum |
Septentrionalium, tunc illico jussu præfectorum |
provincialium, accedente consensu & consilio veteranorum |
in simili negotio valde peritorum, baculus tripalmaris | Baculus tripalmaris. |
communi eorum aspectu, agiliori juveni cursu præcipiti |
ad illum, vel illum pagum: seu villam, hujusmodi |
edicto deferendus committitur, vt III. IIII. vel VIII. die vnus, duo, vel tres, aut |
viritim omnes & singuli ab anno trilustri cum armis, & expensis X. vel XX. dierum, | Trilustris ætas. |
sub pœna combustionis domorum (quæ vsto baculo ) vel suspensionis patroni, |
aut omnium (quæ fune alligato signatur ) in tali ripa, vel campo, aut valle |
|