- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
224

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Septimus. De bellicis instrumentis, ritu, causa, et cautelis præliandi - Cap. IIII. De subita conuocatione communitatis ad arma - Cap. V. De custodia viarum, & exploratorum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

224        DE BELLICIS INSTRV.


comparere teneantur subito, causam vocationis, atque ordinem executionis prædicti
præfecti provincialis, quid fieri debeat audituri. Itaque nuntius ille quovis posta,
seu veredario celenor, peracta commissione lente reversitur, signum afferens, omnia
legaliter se fecisse: continuoque momerito vicatim vnus & item alius cursor, qualiter
agendum fit, præscripto loco demonstrat. Talique modo, qui vel habitudine corporis,
vel ætatis vigore idonei ad pugnam videtur, diurnali, vel octiduano spatio
Agricolæ senes consiliarii. innumera multitudo cum armis, & expensis congregatur, immo agricolæ grandæviores
propter consilia, & experientiam priorum conflictuum acceptorum, in
campos accedunt, sicuti & fœminæ in mœnibus vrbium, vel arcium, vt eiiciant saxa,
vel calcineas pultes: de quibus infra suo loco dicetur.

De custodia viarum, & exploratorum.

CAP. V.

                                        ATQVI ne hostilis exercitus, quid incole meditantur agnoscat,
                                        loco opportuno deputantur viarum custodes, qui
                                        neminem ab ea multitudinis convocatione descendere sinunt,
Nuntii hostium quo casu tenendi.                                         immo nec nuntios hostium, quando deprehenduntur
                                        non pacis gratia, sed explorandi causa advenisse. Volunt
                                        enim incolæ inimicos, quanto numero congregati sunt,
                                        quibusue hastis & armis, seu contis aut sagittis vtuntur,
                                        ignorare: quandoque enim hastæ(vulgari Italico Picchæ
Longitude hastarum.                                         dictærum) duobus, aut tribus pedibus longitudinem exuperant
hastas, seu lanceas inimicorum, vti in ejectione Regis Danorum Christierni
II. anno Domini M. D. XXI. ductum nobilissimi Gostavi Ericson, postea Regis,
evenit: qui XX. millibus hujusmodi hastatorum montensium inhabitatorum, Dalacarlorum,
ad campestria loca Arosiana, sub finem Maii impetuose hostibus congressurus
descendit, & in momento victor evasit. Horror enim Christiernianæ severitatis
non vnam familiam, aut provinciam, sed vniversos incolas agitabat in furorem,
vt viritim exeuntes prorumperent in vltionem. Quo ordine, causave factum
Gostavus quom Princeps factus fit. est, vt idem Gostavus vbique concurrente infinita multitudine, etiam illustrium, &
nobilium assensu, primo proclamatus fit Princeps, & inde Rex a tribus Episcopis
sanctæ Romanæ Ecclesiæ communionem habentibus, fit coronatus: de cujus gestis
alibi diffusius ostendetur. Nuntiis igitur, vel cursoribus, pro enuntiando congressum
multitudinis ad prælium, nil vnquam celerius, aut severius excogitari possit:
Impedimenta non terrent præliaturos. quia hos neque vis nivium, neque imber, neque æstus, neque nox distinet, quin propositum
sibi cursum celerrime conficiant: quorum primus proximo pago denuntiat, &
ille propinquiori, & ita deinceps, donec e territorio, seu districtum cuncti cognoverint,
vbi, quandove, & propter quid fit congrediendum. Nec
Periculum præctorum. satis securus erit præfectus, si titubat, aut vacillat, quid provocatæ
multitudini debeat imperare. Gratis enim
pro patria militaturi, illico scire volunt,
quid expediat peragendum.
De directione

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0310.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free