- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
230

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Septimus. De bellicis instrumentis, ritu, causa, et cautelis præliandi - Cap. XII. De bellis syluestribus - Cap. XIII. De particularibus exemplis huiusmodi belli

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

230        DE BELLICIS INSTRV.


Arbores colligatæ. prosternant, eas penes viam, qua processuri sunt, fere diffectas, atque in vertice
funiculis connexas, super hostems longinque casuias, restibus aut funibus moderantur:
quo fit, vt equitum peditumque turmæ, velut fulmine factæ, illico majori ex
parte enecantur, vel alias in arcta via, atque aspera, lapidibus superne jactis, quasi
Modus opprimendi hostem. ex altis mœnibus obruuntur, aut in faucibus montium per relictas insidias jaculis,
& telis confossi succumbunt, aut e subterraneis specubus penes colliculos sitis, ballistis
& sagittis confodiuntur. Quorum enim possessiones hostilibus incendiis consumptæ
sunt, ii in talibus locis amaritudine provocati, exercituum duces interimere
Vindicta in combustores. solent, aut alias domibus inclusos repagulis adhibitis incinerare, prout cap. de
incendiariis puniendis exprimetur. Nec aditus in eorum subterraneas specus vlla industria
ab alienigenis inquiri possunt, cum inter abditas rupes, cuniculosque retortos
Stridor jaculorum. callide sunt obliquati. Auditur quidem vehemens emissi jaculi stridor, sed vnde
exurgit, penitus ignoratur. Quibus autem in locis Gothorum specus hujusmodi
reperiuntur, sine mea informatione temerarius, & superbus hostis, quoties alienæ
paci nocere præcogitat, experiatur

De particularibus exemplis hujusmodi belli.

CAP. XIII.

Verendenses.                                         SAXO Danorum clarissimus historicus de calliditate Sveonum
                                        in cædendis sylvis loquens, asserit, Verendenses,
Sueno rex Danorum.                                         id est, Meridionales Gothos, dum Sueno Danorum Rex
                                        omnia flammis, ferroque sub algidissima bruma invaderet,
                                        plurimosque in nives moribundos abigeret, sese eidem Regi
Vix præcluduntur arbustulis.                                         vinliter opposuisse. Cæsis enim minoribus truncatarum
                                        arborum coauginentis, saucium, quas permeaturus esset,
                                        angusta præcluserunt. Tantis siquidem circumjacentium
                                        rupium anfractibus claudebantur, vt absque ingenti dispendio
a latere præteriri nequirent. Quorum ausum dum Rex omnis moræ impatiens,
Periculum atrocius. celerius quam prudentius equestri militia demoliri contenderet, atrocius periculum
incurrebat. Vbi etenim ventum est ad fauces, delapsi equis milites, quanquam tenui
armatura essent, quod eis festinationis ardor periculorum contemptum ingesserat,
Arborea strues. arboream struem oppugnare cœperunr: dumque pacem indigenis poscentibus non
Oppressorum calamitas. admitterent, pars ab agrestibus e strue tanquam e muro pugnantibus, capite hasta
traiedo opprimirur: pars saxis, sudibusque fugatur: pars frigore correpta, Regeque
Via compendiaria. ignaro, furtivo discessu domum dilabebatur. Ipseque Rex compendiaria via cursum
in suam Daniam reflexit, juste punitus in frigore, qui prius afflictæ plebis æstuaria
Aurelianus Imperator. per crudele incendium devastavit. Ne etiam desint externa exempla, occurrit Fl.
Vopiscus, afferens Imperatorem Aurelianum tantam cladem a Marcomannis apud
Marcomanni apud Placentiam. Placentiam accepisse, vt Romanum pene Imperium solutum fuisset. Causa fuit hostilis
calliditas: nam cum congredi aperto Marte non possent, in sylvas se densissimas
Sacrifiis a deo victoria impetratur. contulerunt, atque ita Romanos vespera incumbente, turbarunt: quos nisi divinitas
post exhibitas sacrificiorum curas ( vigore sententiæ Sibyllinæ ) præservasset,
penitus deletum fuisset Imperium Romanorum. Quanta etiam Cæsar in sylvis succisis
Cæsar in sylvis plurima passus est. passus est a hostibus suis, ipse de se apertius, & pluries contestatur. Contingit
etiam, vt detruncatis arboribus ipsi defensores quasi circulo clausi, nullo modo
erumpere valentes, a hdste fugando interimantur. Aggeres etiam cuncatos e durissimo
Aggeres cuneati. ligno erectos, in locis declivibus opponunt, fruticibusque contegunt, vt equitum

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0316.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free