| pluerent rusticorum, quos omnes quasi locustas vno momento excutere vellent, & |
| possent, inanibus verbis insultantes. Sed re ipsa compertum est illico, verba & minas |
| nil valere, dum appropinquarent qui verbera, & mortem inferre valebant. |
| Viso etenim impetum in meridie diei Pentecostes ipsorum Montanorum, seu Dalacarlorum, |
| mille injuriis vna cum reliquis regnicolis ad iracundiam provocatorum, |
| non solum non attentatam pugnam validissimo milite equestri & pedestri, contra |
| multitudinem institutam sustinere nequiverunt, sed turbatissimo metu in propugnacula |
| vitam defensuri, sese velocissima fuga receperunt: in quibus, vt dictum est, |
| sagittis ignitis, & ferro crustato interimebantur. |
| |
| |
| |
| De veltis centurionum. |
| |
| CAP. XVII. |
| |
| QVAMVIS tumultuaria manus, & inermis ruricolarum |
| turba, vbique per oibem militaris discipline nullam credatur |
| habere peritiam: tamen longe severior ratio deprehenditur |
Septentrionales fortiter & audacter pugnant. | in Septentrionalibus populis, qui comportatis expensis certi |
| temporis, & armis, alacriter ad res bellicas æque vt ad |
| tnpudia congrediuntur, Validissimi enim sunt, præsertim |
| Sueci & Gothi, in arciLus, fortalitiis, oppidis, ac vrbibus |
| obsidendis, & impugnandis: idque multiplici modo, |
| prout hoc libro variis capitulis inferius ostendetur. Hic tamen |
| modus superiori figura depictus, cæteris forte periculosior existimatur. Incolæ |
Tyranos incolæ fugant. | enim gravissima lacessiti injuria, & tyrannide, vt ea liberentur, in vnum collecti, |
| crudelibus præfectis celeriter amovendis subito congredi non formidant: vnde & |
| eos superatos, atque ad arces & oppida confugere coactos, mox agminatim arcibus |
Præfecti obsidione cingunt. | inclusos obsidione cingunt, conjunctisque viribus & animis, arbusta seu sarmenta |
| colligunt, & hæc virentibus juniperis vbique crescentibus, cum pice, corticeque arboris |
| betulinæ ingenioso compendio restibus constringunt: idque adeo immani altitudine, |
| & magnitudine instar longarum turrium efficiunt, vt vnamquanque congeriem |
| ( quam Veltam vocant ) antrorsum movendo, circiter viri centum voluant aut plures, |
Velta. | prout immensitas hujuscemodi veltarum requirit: quæ etiam velta talem securitatem |
| |