- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
238

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Septimus. De bellicis instrumentis, ritu, causa, et cautelis præliandi - Cap. XX. De stratagemate Regis Hachonis per frondes - Cap. XXI. De hostilibus incendiariis puniendis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

238        DE BELLICIS INSTRV.

properavit: quem licet Starchaterus pugil Sueticus, & nonnulli alii causis adductis
deserebant, tamen classe, residuaque militia felicibus velis pervenit in littora Selandiæ,
Sigarus rex. rectoque ac celerrimo cursu per saltus, & nemora vsque ad regiam, in qua tunc Sigarum
Regem versari intellexerat, contendit. Nec accelerationi prospera fortuna defuit:
nam primam, & secundam vigilum stationem suspenso, tacitoque itinere prætervectus
cum ad extremas sylvarum latebras devenisset, jussit abscissos arborum ramos
singulorum suorum manibus gestari. Quod cum milites in tertia statione constituti
adverterant, mox Sigaro nuntiant, se insolitam, & stupendam rei novitatem
Nemus transire visum est. admirantibus oculis subjecisse. Visum quippe erat nemus suis sedibus evulsum ad
regiam vsque properare. Tum Sigarus animo ad insidiarum consyderationem converso,
respondit, eo sylvarum accessu sibi extrema fata portendi. Moxque mi!item, quem
inopinatus casus obtulit, contrahens, obviam advenienti hosti progreditur: fit atrox
Sueci vindicativi. & plertinax pugna, Suecis suo more vindictam vehementissime sitientibus.
Cecidit eo prælio Sigarus Danorum Rex, Hacho vero victoriam in crudelitatem convertens
Danorum oppressio. nulli sexui, aut ætati pepercit, regnumque Daniæ tam severiter opprimebat
vt illud nequaquam ad tributum aut subjectionem, sed ad extremam desolationem
expugnasse viderentur: nec quievisset, donec magnam eius partem desolatam
reddidisset, nisi morte patris ab eo conatu in Gothiam subito revocatus fuisset. Substituit
Hacho Fastuosus. tamen alterum eiusdem nominis ducem Hachonem, cognomento Fastuosum:
quem cum Dani post Sueonum abscessum viribus destitutum viderent, confestim ad
arma reversi, statuerunt se a Suetico jugo ereptos in pristinam libertatem vindicare:
filioque Sigari Sivaldo in Regem assumpto, prælium vehementius, quam vnquam prius
Sivaldus. instaurant. Fuit ea pugna adeo vehemens, & cruenta, vt prostratis antea multis
Pugna cruenta. millibus, tandem ambo exercituum duces Hacho, & Sivaldus corruerint: erantque
paucissimi, qui sibi post tam miserabilem cladem fuga consulere potuerint. Et hic
fuit finis infelicissimæ pugnæ: in qua omne Regii sanguinis stemma in Dania extinctum
Gyritha regina. ad vnam fœminam Gyritham Gothico regno oriundam, pervenit.
illustration placeholder

De hostilibus incendiariis puniendis.

CAP. XXI.

Danorum odium pertinax in Suecos & econtra. MEMINIT Saxo Danorum egregius scriptor, Suenonem Daniæ Regem
tam pertinacibus armis & odiis, Sueonum Gothorumque incolas impugnare


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0324.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free