- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
239

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Septimus. De bellicis instrumentis, ritu, causa, et cautelis præliandi - Cap. XXI. De hostilibus incendiariis puniendis - Cap. XXII. De eodem periculo amouendo

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


LIBER SEPTIMVS        239

pugnare statuisse, vt nulia pacis conditione admissa, aliquis saluus, & tutus vivere
permitteretur in sua vita, ac libertate, etiam si Rex eorum in fœdera quæcunque
decerneret consentire. Hyberni itaque temporis beneficium nactus, expeditiora elegit
itinera, rapinisque & incendio Finniam olim, nunc Finuidiam, MeridionalemFinuidia.
Gothorum provinciam, prædabundus aggreditur. Occurrunt indigenæ supplices,
patriam, seque dedentes: nec sic se prostravisse contenti, etiam commeatibus præbitisInsidiis corripitur impacabilis crudelitas.
hospitalitatis eum obsequiis prosequuntur. Propter quæ officia dum sese rutos
non experirentur, fas putabant insidiis impacabilem corripere crudelitatem: vnde
& illustres viros, familiaresque eorum, cædis & rapinarum socios, majorem nodis
partem in commessationibus extrahentes, temulentiaque graves, in horreum annona
vacuum pariter sobrietate exutos se recipientes, prædicti Finni igne & flamma, Incendiarii igne combusti.
quibus antea penatibus in horrendo frigore privati erant, vnanimiter congregati
interemerunt. His nanque altiore somno spirantibus, Finnenses foris valuas
obicibus obserantes, igni sparsere tectum: iamque eius major conflagraverat pars,
priusque ædes in cinerem prope collapsa fuit, quam pressos mero sensus vis ardoris
expungeret. Postremo propiore flammarum feruore correpti, dum nudi valuas erumpere
gestiunt, forinsecus eas obclusas cognoscunt. Vrgebat intus incendium, Intus incendium
foris hostis vetabat egressum: sed præsens pœna sequentis metum levabat, instantisqueForis hostis.
mali periculum futuro tristius ducebatur. Quo evenit, vt Dani ferro, quamDuo pericula evadere difficile.
flammis opprimi præoptantes, validius connisi, præjecta foribus claustra convellerent,
vtque vnum periculorum effugerent, in aliud ruere non dubitarent.

De eodem periculo amovendo.


CAP. XXII.

                                        EGREGIæ indolis pueri, quos sibi in clientelam prædicti
                                        duces, & illustres viri, respectu propinquitatis acciverant,
                                        absque ætatis miseratione sub Nicæ amnis glaciem nudatis
                                        corporibus Finuidorum ludibrio mersi, in eodem alveo
                                        fatum, & tumulum recepere: ita paucorum agrestiumFatum & tumulum in eode alveo.
                                        fraude, hoc est æqua vindicta, maximæ expeditionis labor
                                        exinanitus evanuit. Neque eo solutis vetusto tempore
                                        id accidisse campertum est, sed quotiescunque Gothos, ac
                                        Suecos hostilibus armis spoliandos Dani impetunt, totiesDani semper in Suetia periclitantur.
in ædibus constricti, partim ignibus, partum aquis, partim ferro, aperte vel insidiose
vt in plurimum absumuntur: quod eo facilius fieri creditur, quo in ligneis
ædificiis vndique combustibili materia circundatis, crapula fatigati profunde dormitant,
stulte existimantes, inter eos homines se fore securos, quibus omnem violentiam, Nil securum in hostilibus terris.
& crudelitatem infligunt: eoque celeriores, ac horribiliores pœnas subeunt,
quo sæua tyrannide petulantius in ædes, ac fortunas incolarum sunt grassati. Privati
enim domibus, in asperrima hyeme vxores, & parvulos sylvarum latebris abscondunt,
unoque impetu, ac furore, & desperatione ducti, ballistisque & felis armati, Raptores occiduntur.
rapaces incendiarios per viarum insidia s quæsiros, occidunt, vs vita amissa,
bona ablata reassumanri a possessoribus justis, ne frustra scriptum videatur, Væ quiEla. 33.
prædaris, nonne & tu prædaberis? Quo fit, vt ve! atrocissimo periculo dispereant,
vel expeditiore, sed fœdiore fuga impetu ruricolarum elabantur: quippe spoliis Spoliis relictis fugatur hostes.
inter hostes relictis, sese spectaculum & ludibrium non modo externis, sed domesticis,
nudi spoliatique, ot plerunque saucii domum ægre revertentes, ostendunt. Stulte


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0325.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free