- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
245

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. III. De Coronatione, ac executione Regii officii - Cap. IIII. De qualitate boni Regis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


245        LIBER OCTAVVS


hærendo, provincias regni sui Regia decentia circumire tenetur, literatque præmittere,
quando, & qua causa venire decrevit, vt eum proceres, & satrapæ dignis honoribus,
& obsequiis excipientes, aliis aliisque populis, territoriis, & provinciis exhibeant
honorandum. Præcipuus ornatus hujus Regiæ pompæ stat in maximis equis, Pompa regis armata.
& armis, quasi ad continuum certamem præparatis. Nec interea vacuus est ab
justitiæ administratione, quin vnicuique justitiam distribuens, pacem, & vtilitatemIustitia distribuitur.
augendam omnibus, contrarium facientibus pœna constituta, proponat. Ideoque
indicibili gentis alacritate quocunque progreditur, voto addito, vt diu feliciterque vivat,
acceptatur. Et hinc progreditur illa amicitia, quæ conjuncta civium benevolentiæ
tutissima custos, ac comes Regibus, principibusque esse solet: qua quidem dum
muniti fuerint, neque externa, neque intestina arma formidabunt, & insuper felicissimi
erunt, si voluntates suas cum amicis communicabunt, & civibus, ac incolis
nullam injuriam facient, aut fieri permittent. Si quis vero Rex hujusmodi consuetudinemContemptor consuetudinum periclitatur.
servare contempserit, regnumque peregrino, ac superbo fastu circumire præsumpserit,
maxima incolarum indignatione veluti præuaricator, & patriæ legis
transgressor æstimatur: nec securus erit, quocunque diverterit, a furentis populi vltione.
Habent enim pro compertissimo, vt qui exordium regiminis sui a contemptumInitium infelix.
legum suscipit, multis vt injuriam faciat comminatur. Ideoque prope illi evenit,
vt Regi Taprobano Indianorum (teste Plin, lib. VI. cap. XXII. )delinquenti, vt morte
mulctetur nemine interimente, sed aversantibus cunctis, & commercia etiam sermonis
negantibus festa venatione absumatur, gratissima ea bestiis futura &c. Nec
puto hic crudeliores bestias esse, quam incolas discordantes, quos necesse est RegiDiscordantes bestiis assimilantur.
novo, & bono accepta regni possessione concordare, ne nocentiores intra regnum
hostes relinqui videantur, quam ab exteris nationibus expectantur.

De qualitate boni Regis,


CAP. IIII.

                                        RESPICIENS fidelem relationem doctissimi historiciFerdinandus Hisp. oprt. rex.
                                        Laurentii Vallæ super justa commendatione Serenissimi Regis
                                        Ferdinandi, non possum non optare a Domino Deo, vt talis
                                        semper sit in Aquilone, qualis hic fuit in Occidente, scilicet
                                        vt sicut ille natura sublimi fuit, ab omni tamen remotus
                                        fastu, animo fidenti, atque intrepido, sed adversus insaniam,
                                        veritatemque demisso: in contumaces, nocentesque vehemens,
                                        sed erga eos, qui allegarent necessitudines, paupertatem,
                                        morbum, ætatem, aliasque misericordiæ causas, clementissimus. Clementiss.
Item quod esset amator bellicæ gloriæ, sed ita vt pacem præoptaret. Item
liberalis inter primos, sed non nisi religionis & meriti causa. Item in conversationeReligionis cambellabat.
procerum rarus, attamen vt nulli indigenti januam clauderet, immo aperiri juberet,
vt quisque necessitatem suam loquendo comiter audiretur, & juvaretur. Item
vt ab obscœnitate factorum, & dictorum abhorreret. Item vt cibos, vinaque non adOsor scurrarum.
gulam, sed pro dignitate apparari juberet. Item vt a venere etiam in matrimonii
sanctitate temperaris esset. Item vt nemini domesticorum scortum in domum ducere, Effœminati spernuntur.
aut foris alere sineret, ne effœminatum militem haberet in bello. Item vt omnes
studiosos excitaret, & juvaret ad agnitionem scientiarum. Item vt nulli stipendium
numeraret, nisi qui doceret se legitimo testimonio eo in anno corpus Domini, Communicantes laudantur.
& calicem communicasse. Item quod blasphemorum acerrimus vltor esset. Item
vt aleatores quasi pestes haberet exosos: nihil enim boni viri adesse existimant


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0331.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free