- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
246

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. IIII. De qualitate boni Regis - Cap. V. De adoptione Illustrum per arma

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

246        DE STATV REGEN. ET OFFI.


Aleatores inutiles. aleatoribus, & blasphemis. Item vt attenderet in beneficiis an alteri indultum esset,
& an alter dignior esset. Item vt nihil intercedente pecunia, ne avarus æstimaretur,
Liberalis. conferre vellet. Item vt omnibus gratum vultum, Regia severitate servata,
Severitas. exhiberet. Item vt juxta Pauli Diaco. sententiam lib. III. cap. IIII. prout Constantinus,
Conditiones optimæ regum. esset in eleemosynis promptus, in judiciis justus, in judicando cautissimus
nullum despiciens, sed omnes in bona voluntate complecter, omnes diligens,
ipseque dilectus a cunctis. Præterea idem autor lib. V. cap. XXIII de alio Rege
Rex optimus. loquens, afferit eum fuisse corpore prævalidum, audacia primum & fortunatum,
non minus consilio quam viribus decoratum. Item alibi adhuc de Rege quodam
dicit: Vir pius, fide Catholicus, justitiæ tenax, pauperumque largissimus nutritor.
Princeps optimus. Præterea alibi addit: Princeps prudentia, sagacitate, & clementia nulli secundus,
munisicus in benemeritos, bilingues gravi odio persequens, lascivorum contubernia
vitans, patiens erga inimicos, non præceps in vindictam, sed injurias facil obliviscens
Præterea idem Pau. Diaco. lib. III. cap. XV. hoc mirabile refert, quod in
Regnum Longobardorum justum. regno Longobardorum nulla erat violentia, nullæ struebantur insidiæ, nemo aliquem
iniuste angariabat, nemo spoliabatur: non erant furta, non latrocinia: vnusquisque
quo libebat, securus sine timore pergebat Huicque simile, dilectissime Lector, non graveris
in ligno parvulo sub dextro brachio Regis cap. primo cordula ligato, notare:
quo significatur dudum fuisse Reges apud Gothos, præcipue Magnum quendam
Magnus Ladalaas rex. Ladalaas dictum, qui tantam omnibus incolis per duo mille milliaria Italica indixit
Securitas aurea. securitatem, vt nullus tantum horrea, ac bona sua confideret ferreæ seraturæ, sicuti
apposito huic exiguo ligno. Et ita more aurei seculi dutius fuerat observatum.
Præterea cernuntur penes brachium Regis libri: qui significant municipalia, leges,
& consuetudines ab antiquo præscriptas, inviolabiliter a Rege primum. , & demum
ab omnibus incolis fore observandas. Nec immerito: tantum etenim omnis justitiæ
Jus compendiosum in municipalibus. servandæ in hoc compendio reperitur, vt omnibus quoruncunque voluminum institutis
satisfieri existimetur: & inter alia vni tit. De noxali. actio. & alteri. Si quadrupes
paupe. fe. di. quod omnino in his municipalibus, vti in illis titulis, quid resartiendum
sit, prudenter æstimatur, & diffinitur: ita et de plerisque aliis in mera æquitate fundatis.
illustration placeholder

De adoptione illustrium per arma.

CAP. V.

                                        QVIA morem vetustissimorum Principum Gothiæ ad huc sua ætate in filii
Theodericus rex Gotho.                                         adoptione servare non desiit potentissimus Rex Gothorum Theodericus,
                                        idcirco epistolam eius lib. IIII. Regi Herulorum transmissam, volui hic
Fortes.                                         inferre. Per arma, inquit, fieri posse filium, grande inter gentes cronstat esse præconium:
Ignavi.                                         quia non est djgnus adoptari, nisi qu fortissimus meretut agnosci. In sobole
                                        frequenter fallimur. Ignavi autem esse nesciunt, quos judicia peperunt. Hi
                                        enim gratiam non de natura, sed de solis meritis consequuntur, quando vinculo animi
                                        obhgantur


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0332.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free