Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. V. De adoptione Illustrum per arma - Cap. VI. De eadem adoptionis forma
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
obligantur extranei. Et tanta in hoc actu vis est, vt prius se velint mori, quam | |
aliquid asperum patribus videatur infligi. Et ideo more gentium, & conditione | |
virili, filium te præsenti munere procreamus, vt competenter per arma nascaris, qui | |
bellicosus esse dignosceris. Damus quidem tibi equos, enses, clypeos, & reliqua | |
instrumenta bellorum: sed quæ sunt omni modis fortiora, largimur tibi nostra judicia. | Instrumenta bellorum. |
Summus enim inter gentes esse crederis, qui Theoderici sententia comprobaris. | |
Sume itaque arma mihi, tibique profutura. Ille a te devotionem petit, qui te magis | |
defensare disponit. Probat tuum animum, & opus non habebit obsequium. | Adoptionis forma. |
Adoptat te talis, de cujus gente tu potius formideris. Nota sunt enim Herulis Gothorum, | |
Deo juvante, solatia. Nos arma tibi dedimus. gentes autem olim virtuntum | |
pignora præstiterunt. Salutantes proinde gratia competenti, reliqua per illum, | |
atque illum legatos nostros patrio sermone mandamus, qui vobis literas nostras evidenter | Mandata patrio sermone fiunt. |
exponant, & ad confirmandam gratiam, quæ sunt dicenda, subiungant.
De eadem adoptionis forma.CAP. VI. | |
ERAT præterea tam rigida apud veteres Gothorum Reges | |
observatio in armorum experientia, vt eorum legitimi | Filii legitimi. |
filii cum patre in publica, aut privata mensa cibum non | |
sumerent, antequam armis idonei ab externis Principibus | |
declararentur: quod & Pau. Diaco. lib. primo cap. XXIII. | Pau. Diaco. |
attestatur. Dum enim Longobardi peracta victoria ad sedes | |
proprias remeassent, Regi suo Oduin suggesserunt, vt | Oduin. |
eius filio Albuin convivia fierent, cujus virtute in prælio, | Albuin. |
Regis Gepidarum occiso filio, victoriam cepissent, vt | |
qui patri in periculo, ita & in convivio comes esset. Quibus Oduin respondit: se | In periculo &poculo comes. |
hoc facere minime posse, ne ritum gentis infringeret. Scitis, inquit, non esse apud | |
nos consuetudinem, vt Regis cum patre filius prandeat, nisi prius a Rege gentis | |
exttræ arma suscipiat. His Albuin a patre auditis, XL. juvenibus sumptis, Turismundum | Turismundus Gepidarum rex. |
Gepidarum Regem, cujus filium alias in bello occiderat, insignia armorum | |
petiturus accessit: quem Rex benigne suscipiens, instituto convivio ad | Fiducia vix imitabilis. |
dexteram collocavit, vbi sedere consueverat filius eius alias interemptus: quod tamen | |
pater revoluens, alta suspiria traxit, gravem existimans filii mutationem. Ob | |
quam cum Regis alter filius, & aulici telis eductis vindicare contenderent, Rex eosdem | |
sub dira interminatione compescuit, asserens eam victoriam esse impiam, cum | Victoria impia hospitem occidere. |
quis hospitem in domo propria occiderit: vnde & singulos in læta convivia redire | |
decrevit: sumensque arma filii sui interempti, ea Albuin tradidit, atque cum pace, & | |
incolumitate ad patris regnum remisit. Dehinc patris conviva factus, omnia ordine | |
narravit, insignemque laudem pro tanta audacia meruit: sed multo majorem Turismundus | Laus pro audacia surgit. |
pro constantissima fide in hospitem efferissimum observata. Est etiam recepta | |
hominum opinio, velut sanctio militarium virorum, vt Rex militem equestris | |
ordinis, id est, Equiriatus dignitatis, creare possit, qui ante suam | Equiriatus dignitas. |
coronationem in eo ordine assumptus non fuisset: quia sub autoritate | |
Regii culminis hoc includitur, velut sertum | Sertum roseum. |
e rosis super aureum diadema. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>